| TEXT_EXPL_XML |
<p>Actum est, interij, nisi Desperatio praeceps,<lb/> Per medias caecam concitet ire sudes.<lb/> </p> <p>COMMENTARIVS,<lb/> PEssimè meâ sententiâ Imperatores, ducesque ijagunt, qui<lb/> hostes suos ad extremos usque fines persequuntur: Nam<lb/> quemadmodum felis undique cincta fustibus<lb/> Fortis virtute coactâ<lb/> Per eos ruit, & saepissimè evadit: sic hostibus locorum angu=<lb/> stijs, & armatorum multitudine circumventis, ex desperatio-<lb/> ne crescit audacia, &, qum spei nihil est, sumit arma formido.<lb/> Quod probè intelligens Scipio; dicebat hostibus viam, quâ<lb/> fugiant,<lb/> <pb n="embstma_965_fac045"/> fugiant, aperiendam esse. Saepè enim qui mortem evadere non<lb/> potest, ultrò pericula sequitur. Eique (ut Statius asserit)<lb/> Vires siducia lethi<lb/> Suggerit.<lb/> Ita ut illud Virgilij audiatur;<lb/> Moriamur, & in media arma ruamus;<lb/> Vna salus victis nullam sperare salutem.<lb/> Et, ut Seneca in Medea inquit;<lb/> Qui nil potest sperare, desperet nihil.<lb/> Valerius Maximus ait; Humanae imbecillitatis fortissimum du-<lb/> ramentum esse necessitatem: De hoc si anteà dubitabatur, nos-<lb/> tris temporibus ingenti documento, ad decus ac libertatem nato,<lb/> tam degenerem animum esse ut velit, tam afflictas vires ut co-<lb/> gatur permanere in eâ vivendi conditione, cujus eum poeni-<lb/> teat. Hinc enim dolor, & indignatio, eruptura tandem in ner-<lb/> vos, ubi graviora sunt quae patiuntur homines, quàm quae ul-<lb/> trà formidare queant. Damindas, quum Philippus irrupisset in<lb/> Peleponesum, & quidam ita loqueretur; Periculum est ne acer-<lb/> ba patiantur Lacedaemonij, nisi Philippo reconcilientur; O se-<lb/> miviri inquit, quid nobis poterit acerbi accidere, qui mortem<lb/> contemnimus? Crotoniensium (ut ait Iustinus) centū & viginti<lb/> millia armatorū erant, quum Locrenses paucitatē suam conspi-<lb/> cientes (nam sola quindecim millia militum habebant) omissa<lb/> spe victoriae in destinatam mortem conspirant, tantusque ardor<lb/> ex desperatione singulos coepit, ut victores sese purarent, si non<lb/> inulti morerentur. Hi quum mori honestè quaerunt, victores<lb/> exstiterunt. Tantum scilicet effecit mistus timori pudor, spes-<lb/> que desperatione quaesita. Proinde altè sedeat Imperatorum<lb/> animis, quod Pyrrhus, inter caetera militaria praecepta, memo-<lb/> riae prodidit: Non esse pertinaciter instandū hosti fugienti. Sed<lb/> sendundum Guicciardinum, All' inimico quando voleva andersene, non<lb/> si doveva chiudere la strada, ma piu presto, secundo il vulgato proverbio,<lb/> fabricarli il ponte d'argento.<lb/> Quia fortiot ultima virtus,<lb/> Et acerbissimi sunt morsus morientium ferarum.</p> |
| SEQ |
12 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Kat - in het nauw - wordt door mannen geknuppeld (Moed in vertwijfeling) |
| NEXT |
embstma_965_emblem011 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
A cat surrounded by men about to club it |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac044 |
| MOTTO_LA |
Desperatio audaces reddit |
| MOTTO |
<p>Desperatio audaces reddit</p> |
| IC |
34B12 34F12 54A8(+4) 56DD11(+4) 86(DESPERATIO AUDACES REDDIT) |
| PREV |
embstma_965_emblem009 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic044.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem010 |
| MOTTO_LA_NORM |
Desperatio audaces reddit |