$ TEXT_EXPL_XML
Cur ferulam Bacchus manibus gerit atque papaver?
Dic mihi cur veteres haec voluêre Patres?
Scilicet ut vino plenus, det corpora somno,
Postridie poenas se meruisse sciat.
COMMENTARIVS.
VEteres illi quorum auctoritas & Sapientia adhaec usque
tempora provecta est; Bacchi statuam ita depingebant;
ut ferulam dextrâ, papaver verò sinistrâ gestaret; in-
nuentes per ferulam, ebriosum poenâ dignuin, per pa-
paver, nihil ei esse utilius somno. Egregium certè commen-
tum: Nam quum
Hodie est magnum hoc vitium in vino, ut
Pedes captet & linguam luctator dolosus;
cumque ebrius, ignoratione sui, dubia & parum explanata ver-
ba proferat,&, vertigine capitis laboranti, tota domus, velut ali-
quo turbine, circumagi videatur; quid illi consultius quam cra-
pulam illam, stomachi tormentum, quum # esserviscit merum, &
viscera distendit; edormire? Postero autem die, quum sibi re-
ditus intelligit omnia vitia sua detecta; poenitentiam agat.
Etenim quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur, & omne
quod in imo jacet, in summam partē, vi caloris ejicitur: six vino
exaestuante, quicquid in imo est abditum effertur.Tunc injusta
prodeunt certamina, &, nullis existentibus causis, aspera rixa
excitatur; quia ebrius, interponendo verba sua vana, aliorum
sana dicta non audit; sed in contumeliam ergitur, in vonviva-
rum & proximorum crimina,& coedes. Ne longè exemple pe-
tamus, offert se nobis Alexander, qui Clitum, charissimum sibi
ac fidelissimum, inter pocula transfodit, & intellecto facinore
mori voluit. Denique
Ne quis modici transiliat munera Liberi
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata; monet Sithonijs non levis Evius,
Cum fas atque nefas exiguo sine libidinum
Discernunt avidi.
Certè
Nox, & amor, vinumque nihil moderabile suadent,
Illa pudore vacat, Liber, Amorque metu.
Hinc Hegio, apud Terentium in Adelphis, docens Softratae
filiam iniquè ab AEschyno tractatam, ac tandem vitiatem esse;
sic ait;
Persuasit nox, amor, vinum, adolescentia.
Et Plautus in Bacchidib.
I stoc illecebrosius.
Fieri nihil potest, nox, mulier, vinum, homini adulescentulo.
Hoc intelligens Pittacus Mitylenaeus, legem tulit; ut, qui per
temulentiam sceleris quid commisisset; duplo plecteretur. So-
let enim vulgus hominum, ebrietatis obtentu, crimen extenua-
re, & omnem offensam in vinum conjicere. Hoc videre est in
Dinarcho adolescente apud Plautum, dum inquit,
Per tua obsecro genua, ut tu istuc insipienter factū, sapienter feras,
Mihique ignoscas, quòd animi impos, vini vitio fecerim:
Cui Callicles senex;
Non places, in mutum cul pam confers, quod nequit loqui,
Nam vinum si fabulari posset se defenderet:
Non vinum hominibus moderari, sed vino homines solent,
Qui quidem probi sunt, verum qui improbus est, aquam si bibit,
Sive adeò caret temeto, tamen ab ingenio est improbus.
Certè vinum si effundendum est, aliter effundi potest quàm per
corpus humanum, in quo consilia impedit, & vigilantiam au-
fert, Leotychidas quodam rogante quam ob causam parum bi-
berent Spartiatae; Respondit, ne pro nobis alij consultent, sed
nos pro alijs. Nam, ut Menander inquit, Multum meri nefaria
cogit sapere. Vini usum praescribet tibi Anacharsis, qui dicebat
vitem ferre tres botros, primum voluptatis; alterum ebrieta-
tis, tertium molestiae: Sentiens parcum vini usum esse jucun-
dum, quia sedat sitim, largiorem gignere temulentiam, largissi-
mum parere rixas, coedes, & morbos.
In statuam Bacchi.
IC 25G41(POPPY) ; 31B520 ; 47I42 ; 86(IN STATUAM BACCHI) ; 92L1 ; 92L18(THYRSUS) PREV embstma_965_emblem010 URL_IMAGE embstma_965_pic046.jpg ID embstma_965_emblem011 MOTTO_LA_NORM In statuam bacchi CHILDREN CHILDREN_SQRT 0