TEXT_EXPL_XML

<p>Cur ferulam Bacchus manibus gerit atque papaver?<lb/> Dic mihi cur veteres haec voluêre Patres?<lb/> Scilicet ut vino plenus, det corpora somno,<lb/> Postridie poenas se meruisse sciat.<lb/> </p>

<p>COMMENTARIVS.<lb/> VEteres illi quorum auctoritas &amp; Sapientia adhaec usque<lb/> tempora provecta est; Bacchi statuam ita depingebant;<lb/> ut ferulam dextrâ, papaver verò sinistrâ gestaret; in-<lb/> nuentes per ferulam, ebriosum poenâ dignuin, per pa-<lb/> paver, nihil ei esse utilius somno. Egregium certè commen-<lb/> tum: Nam quum<lb/> <pb n="embstma_965_fac047"/> EMBLEMATA.<lb/> Hodie est magnum hoc vitium in vino, ut<lb/> Pedes captet &amp; linguam luctator dolosus;<lb/> cumque ebrius, ignoratione sui, dubia &amp; parum explanata ver-<lb/> ba proferat,&amp;, vertigine capitis laboranti, tota domus, velut ali-<lb/> quo turbine, circumagi videatur; quid illi consultius quam cra-<lb/> pulam illam, stomachi tormentum, quum # esserviscit merum, &amp;<lb/> viscera distendit; edormire? Postero autem die, quum sibi re-<lb/> ditus intelligit omnia vitia sua detecta; poenitentiam agat.<lb/> Etenim quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur, &amp; omne<lb/> quod in imo jacet, in summam partē, vi caloris ejicitur: six vino<lb/> exaestuante, quicquid in imo est abditum effertur.Tunc injusta<lb/> prodeunt certamina, &amp;, nullis existentibus causis, aspera rixa<lb/> excitatur; quia ebrius, interponendo verba sua vana, aliorum<lb/> sana dicta non audit; sed in contumeliam ergitur, in vonviva-<lb/> rum &amp; proximorum crimina,&amp; coedes. Ne longè exemple pe-<lb/> tamus, offert se nobis Alexander, qui Clitum, charissimum sibi<lb/> ac fidelissimum, inter pocula transfodit, &amp; intellecto facinore<lb/> mori voluit. Denique<lb/> Ne quis modici transiliat munera Liberi<lb/> Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero<lb/> Debellata; monet Sithonijs non levis Evius,<lb/> Cum fas atque nefas exiguo sine libidinum<lb/> Discernunt avidi.<lb/> Certè<lb/> Nox, &amp; amor, vinumque nihil moderabile suadent,<lb/> Illa pudore vacat, Liber, Amorque metu.<lb/> Hinc Hegio, apud Terentium in Adelphis, docens Softratae<lb/> filiam iniquè ab AEschyno tractatam, ac tandem vitiatem esse;<lb/> sic ait;<lb/> Persuasit nox, amor, vinum, adolescentia.<lb/> Et Plautus in Bacchidib.<lb/> I stoc illecebrosius.<lb/> Fieri nihil potest, nox, mulier, vinum, homini adulescentulo.<lb/> Hoc intelligens Pittacus Mitylenaeus, legem tulit; ut, qui per<lb/> temulentiam sceleris quid commisisset; duplo plecteretur. So-<lb/> let enim vulgus hominum, ebrietatis obtentu, crimen extenua-<lb/> re, &amp; omnem offensam in vinum conjicere. Hoc videre est in<lb/> Dinarcho adolescente apud Plautum, dum inquit,<lb/> <lb/> <pb n="embstma_965_fac048"/> FLORENTII SCHOONHOVII<lb/> Per tua obsecro genua, ut tu istuc insipienter factū, sapienter feras,<lb/> Mihique ignoscas, quòd animi impos, vini vitio fecerim:<lb/> Cui Callicles senex;<lb/> Non places, in mutum cul pam confers, quod nequit loqui,<lb/> Nam vinum si fabulari posset se defenderet:<lb/> Non vinum hominibus moderari, sed vino homines solent,<lb/> Qui quidem probi sunt, verum qui improbus est, aquam si bibit,<lb/> Sive adeò caret temeto, tamen ab ingenio est improbus.<lb/> Certè vinum si effundendum est, aliter effundi potest quàm per<lb/> corpus humanum, in quo consilia impedit, &amp; vigilantiam au-<lb/> fert, Leotychidas quodam rogante quam ob causam parum bi-<lb/> berent Spartiatae; Respondit, ne pro nobis alij consultent, sed<lb/> nos pro alijs. Nam, ut Menander inquit, Multum meri nefaria<lb/> cogit sapere. Vini usum praescribet tibi Anacharsis, qui dicebat<lb/> vitem ferre tres botros, primum voluptatis; alterum ebrieta-<lb/> tis, tertium molestiae: Sentiens parcum vini usum esse jucun-<lb/> dum, quia sedat sitim, largiorem gignere temulentiam, largissi-<lb/> mum parere rixas, coedes, &amp; morbos.<lb/> </p>

SEQ

13

PARENT

embstma_965

HIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

ANNOT

Bacchus met thyrsus en slaapbol (Dronkenschap)

NEXT

embstma_965_emblem012

IIHIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

Bacchus with poppies and thyrsus

SOURCE_FILE

embstma_965.xml

LINK_FACSIMILE

embstma_965_fac046

MOTTO_LA

In statuam bacchi

MOTTO

<p>In statuam Bacchi.</p>

IC

25G41(POPPY)

31B520

47I42

86(IN STATUAM BACCHI)

92L1

92L18(THYRSUS)

PREV

embstma_965_emblem010

URL_IMAGE

embstma_965_pic046.jpg

ID

embstma_965_emblem011

MOTTO_LA_NORM

In statuam bacchi