$ TEXT_EXPL_XML
In medio fueram tutus; dum prendere summa
Nitor; in adversum culmine dejicior.
COMMENTARIVS.
DOcet hoc Emblema; Fortunam reverenter, & cum mo-
do esse habendam, ne dum ad culmen pervenire con-
tendimus, unà cum impsis ramis, quos comprehendimus,
decidamus. Testudo ubi collecta in suum tegmen est,
tuta stat ad omnes ictus; ubi exerit partes aliquas; quodcunque
nuvadit; obnoxium atque infirmum habet: sic nos, apud nos,
tuti sumus. Cum autem Caesareum illud, Plus ultrà, cogitantes;
Fortunae nos exponimus, ex alto in imum saepe praecipitamur.
Quoniam
petitus autem, dum longius evagantur, & tanquam exulantes
cupiendo atque appetendo, non satis à Ratione cohibentur;
finem & modum transeunt; quam ubi semel reliquerunt;
actum est:
Quisquis (enim) medium defûgit iter;
Stabili nunquam tramite currit.
Et secundum Aristotelem; quantò magis aliquid accedit ad
medium; tantò melius, quantò magis distat à medio, tanto pejus
est. Hoc unum itaque cum Plauto cogitemus;
Modum omnibus rebus optimum esse habitum,
Nimiaque omnia, nimium exhibere negotium hominibus ex se.
Prudenter Tragicus;
Fata si liceat mihi
Fingere arbitrio meo;
Temperem Zephyro levi
Vela; ne pressae gravi
Strepitu antennae tremant.
Tura me media vehat
Vitae decurrens via.
Quicquid escessit modum
Pendet instabili loco.
Probavit hoc insolens ille Puer, patriae cautionis immeror,
qui
Gnosium Regem timens,
Alta dum demens petis,
Atribus fidens novis,
Certat & auras leves
Vincere, & falsis nimis
Imperat pennis Puer;
Nomen eripuit freto.
Callidus medium senex
Daedalus librans iter;
Nube sub mediâ stetit
Alitem spectans suum.
Hinc ita Horatius ad Licinium,
Rectius vives Licini, neque altum
Semper urgendo, neque dum # procellas
Littus iniquum.
Auream quisquis mediocritatem
Diligit; tutus caret obsoleti
Sordibus tecti, caret invidendâ
Sobrius aulâ.
Vivitur parvo benè, cui paternum
Splendet in mensâ tenui salinum,
Nec leves somnos timor, aut cupido
Sordidus aufert.
Munera ista quae fallax Rhamnusia dat, insidiae sunt, &, quod
Demosthenes de donis hostium dicebat; [greek]
Quicquid in altum Fortuna tulit, ruitura levat.
Licet enim pullis suis aspirare aliquandò videatur, tamen ad
ultimum temeritati non sufficit quosque diu prosecuta est, re-
pentè velut fatigata destituit. Destituit? immò abjicit. Soletque,
quos plurimis beneficijs ornavit, ad durissimos casus reservare,
Et longi poenas Fortuna favoris
Exigit à miseris.
Itaque adversus hujus fallacias, hoc scuto &scito, cum Seneca,
te munio & moneo; Vt scilicet ad parva te redigas, ex quibus
cadere non possis; & Fortunam, ut tunicam, magis concin-
nam, quàm longam probes.
Medio tutissimus ibis.
IC 43B412 ; 54DD51(+4) ; 56F11(+4) ; 83(OVID, Metamorphoses II:137) ; 86(MEDIO TUTISSIMUS IBIS) PREV embstma_965_emblem011 URL_IMAGE embstma_965_pic049.jpg ID embstma_965_emblem012 MOTTO_LA_NORM Medio tutissimus ibis CHILDREN CHILDREN_SQRT 0