| TEXT_EXPL_XML |
<p>In medio fueram tutus; dum prendere summa<lb/> Nitor; in adversum culmine dejicior.<lb/> </p> <p>COMMENTARIVS.<lb/> DOcet hoc Emblema; Fortunam reverenter, & cum mo-<lb/> do esse habendam, ne dum ad culmen pervenire con-<lb/> tendimus, unà cum impsis ramis, quos comprehendimus,<lb/> decidamus. Testudo ubi collecta in suum tegmen est,<lb/> tuta stat ad omnes ictus; ubi exerit partes aliquas; quodcunque<lb/> nuvadit; obnoxium atque infirmum habet: sic nos, apud nos,<lb/> tuti sumus. Cum autem Caesareum illud, Plus ultrà, cogitantes;<lb/> Fortunae nos exponimus, ex alto in imum saepe praecipitamur.<lb/> Quoniam<lb/> <pb n="embstma_965_fac050"/> Quoniam ad ultimum exire, nisi lenta foelicitas non solet. Ap-<lb/> petitus autem, dum longius evagantur, & tanquam exulantes<lb/> cupiendo atque appetendo, non satis à Ratione cohibentur;<lb/> finem & modum transeunt; quam ubi semel reliquerunt;<lb/> actum est:<lb/> Quisquis (enim) medium defûgit iter;<lb/> Stabili nunquam tramite currit.<lb/> Et secundum Aristotelem; quantò magis aliquid accedit ad<lb/> medium; tantò melius, quantò magis distat à medio, tanto pejus<lb/> est. Hoc unum itaque cum Plauto cogitemus;<lb/> Modum omnibus rebus optimum esse habitum,<lb/> Nimiaque omnia, nimium exhibere negotium hominibus ex se.<lb/> Prudenter Tragicus;<lb/> Fata si liceat mihi<lb/> Fingere arbitrio meo;<lb/> Temperem Zephyro levi<lb/> Vela; ne pressae gravi<lb/> Strepitu antennae tremant.<lb/> Tura me media vehat<lb/> Vitae decurrens via.<lb/> Quicquid escessit modum<lb/> Pendet instabili loco.<lb/> Probavit hoc insolens ille Puer, patriae cautionis immeror,<lb/> qui<lb/> Gnosium Regem timens,<lb/> Alta dum demens petis,<lb/> Atribus fidens novis,<lb/> Certat & auras leves<lb/> Vincere, & falsis nimis<lb/> Imperat pennis Puer;<lb/> Nomen eripuit freto.<lb/> Callidus medium senex<lb/> Daedalus librans iter;<lb/> Nube sub mediâ stetit<lb/> Alitem spectans suum.<lb/> Hinc ita Horatius ad Licinium,<lb/> Rectius vives Licini, neque altum<lb/> Semper urgendo, neque dum # procellas<lb/> <pb n="embstma_965_fac051"/> Cautus borrescis, nimium premendo<lb/> Littus iniquum.<lb/> Auream quisquis mediocritatem<lb/> Diligit; tutus caret obsoleti<lb/> Sordibus tecti, caret invidendâ<lb/> Sobrius aulâ.<lb/> Vivitur parvo benè, cui paternum<lb/> Splendet in mensâ tenui salinum,<lb/> Nec leves somnos timor, aut cupido<lb/> Sordidus aufert.<lb/> Munera ista quae fallax Rhamnusia dat, insidiae sunt, &, quod<lb/> Demosthenes de donis hostium dicebat; [greek]<lb/> Quicquid in altum Fortuna tulit, ruitura levat.<lb/> Licet enim pullis suis aspirare aliquandò videatur, tamen ad<lb/> ultimum temeritati non sufficit quosque diu prosecuta est, re-<lb/> pentè velut fatigata destituit. Destituit? immò abjicit. Soletque,<lb/> quos plurimis beneficijs ornavit, ad durissimos casus reservare,<lb/> Et longi poenas Fortuna favoris<lb/> Exigit à miseris.<lb/> Itaque adversus hujus fallacias, hoc scuto &scito, cum Seneca,<lb/> te munio & moneo; Vt scilicet ad parva te redigas, ex quibus<lb/> cadere non possis; & Fortunam, ut tunicam, magis concin-<lb/> nam, quàm longam probes.<lb/> </p> |
| SEQ |
14 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Man die uit een boom valt (Gevaarlijk streven) |
| NEXT |
embstma_965_emblem013 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
Man falling from a tree |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac049 |
| MOTTO_LA |
Medio tutissimus ibis |
| MOTTO |
<p>Medio tutissimus ibis.</p> |
| IC |
43B412 54DD51(+4) 56F11(+4) 83(OVID, Metamorphoses II:137) 86(MEDIO TUTISSIMUS IBIS) |
| PREV |
embstma_965_emblem011 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic049.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem012 |
| MOTTO_LA_NORM |
Medio tutissimus ibis |