$ TEXT_EXPL_XML
Cynthius igniferâ contingit lampade terram,
Et tamen aethereo servat in axe locum:
Sic Animus, quanquam sit nostri corpores hospes,
Assiduò auctori debet adesse Deo.
COMMENTARIVS.
QVamquam simus inclusi his corporis compagibus, ubi
munere quodam necessitatis, & gravi opere perfungi-
mur; Animus tamen, illa Divinae particula aurae, al0
tius surgere debet; Nulli enim ei positi sunt termini,
nisi communes propemodum cum Deo. Ad quam à corporis
sui habitu vocatur, qui in Coelum ergigitur, quò ipsum initia
sua &
sua, & origo trahunt. Maximum autem argumentum est divini-
tatis; si haec, in quibus versatur; humilia judicet & angusta, si
exire non metuat, unde venit. Erit aurem illîc, etiam antequàm
hâc custodiâ exovatur, si vitia, ad quae, à carnali corpore, malo
suo hospitio, impellitur; deserat, purusque ac levis in cogita-
tiones divinas emicet. Quarum ducem sibi habebit coe lestem
illam Philosophian, quam secutus, oculis suis per coeli plagas,
& assiduò lucentes globo peregrinabitur, ijs itineribus, quae,
exploratione acuminis sui, pervia sunt solis meditationibus.
Audi Vatem;
Mente Deos adijt, & quae Natura negavit
Visibus humanis; oculis ea pectoris hausit.
In hâc sublimitate collacato, nihil videbitur magnum in rebus
humanis, utpote cui aeternitas omnis, totiusque mundi nota
erit magnitudo. Aurum argentumque, in quibus jacuêre tene-
bris, dignissima; nõ hoc aestimabit splendore, quo imperitorum
verberant oculos, sed irretoris luminibus praeteribit, & tamen
Orientem, occidentemque plagam suam faciet. Cum verò ve-
niet dies ille decretorius, qui mixtum hoc divini humanique
fecernat; non illum tanquam extremum reformidabit; sed, tan-
quam aeterni natalem, laetus aspiciet. Corpus hoc ubi invenerat
relinquet, nec quis deinde reliquus ejus futurus sit exitus quae-
ret. Et cum cordatissimo illo Sene hilaris excmalabit; Non me
poenitet vixisse, quoniam ita vixi, ut frustrà me natum non existimem; discedo autem ex hâc vitâ, tanquam ex hospitio.
In Deo laetandum.
IC 11A0 ; 24A81 ; 25A ; 56B1(+4) ; 86(IN DEO LAETANDUM) PREV embstma_965_emblem012 URL_IMAGE embstma_965_pic052.jpg ID embstma_965_emblem013 MOTTO_LA_NORM In deo laetandum CHILDREN CHILDREN_SQRT 0