| TEXT_EXPL_XML |
<p>Cynthius igniferâ contingit lampade terram,<lb/> Et tamen aethereo servat in axe locum:<lb/> Sic Animus, quanquam sit nostri corpores hospes,<lb/> Assiduò auctori debet adesse Deo.<lb/> </p> <p>COMMENTARIVS.<lb/> QVamquam simus inclusi his corporis compagibus, ubi<lb/> munere quodam necessitatis, & gravi opere perfungi-<lb/> mur; Animus tamen, illa Divinae particula aurae, al0<lb/> tius surgere debet; Nulli enim ei positi sunt termini,<lb/> nisi communes propemodum cum Deo. Ad quam à corporis<lb/> sui habitu vocatur, qui in Coelum ergigitur, quò ipsum initia<lb/> sua &<lb/> <pb n="embstma_965_fac053"/> EMBLEMATA.<lb/> sua, & origo trahunt. Maximum autem argumentum est divini-<lb/> tatis; si haec, in quibus versatur; humilia judicet & angusta, si<lb/> exire non metuat, unde venit. Erit aurem illîc, etiam antequàm <lb/> hâc custodiâ exovatur, si vitia, ad quae, à carnali corpore, malo<lb/> suo hospitio, impellitur; deserat, purusque ac levis in cogita-<lb/> tiones divinas emicet. Quarum ducem sibi habebit coe lestem<lb/> illam Philosophian, quam secutus, oculis suis per coeli plagas,<lb/> & assiduò lucentes globo peregrinabitur, ijs itineribus, quae,<lb/> exploratione acuminis sui, pervia sunt solis meditationibus.<lb/> Audi Vatem;<lb/> Mente Deos adijt, & quae Natura negavit<lb/> Visibus humanis; oculis ea pectoris hausit.<lb/> In hâc sublimitate collacato, nihil videbitur magnum in rebus<lb/> humanis, utpote cui aeternitas omnis, totiusque mundi nota<lb/> erit magnitudo. Aurum argentumque, in quibus jacuêre tene-<lb/> bris, dignissima; nõ hoc aestimabit splendore, quo imperitorum<lb/> verberant oculos, sed irretoris luminibus praeteribit, & tamen<lb/> Orientem, occidentemque plagam suam faciet. Cum verò ve-<lb/> niet dies ille decretorius, qui mixtum hoc divini humanique<lb/> fecernat; non illum tanquam extremum reformidabit; sed, tan-<lb/> quam aeterni natalem, laetus aspiciet. Corpus hoc ubi invenerat<lb/> relinquet, nec quis deinde reliquus ejus futurus sit exitus quae-<lb/> ret. Et cum cordatissimo illo Sene hilaris excmalabit; Non me<lb/> poenitet vixisse, quoniam ita vixi, ut frustrà me natum non existimem; discedo autem ex hâc vitâ, tanquam ex hospitio.<lb/> </p> |
| SEQ |
15 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Zonnestralen raken de aarde (Vreugde in God) |
| NEXT |
embstma_965_emblem014 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
A man looking up to the sun, while sunbeams touch the earth |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac052 |
| MOTTO_LA |
In deo laetandum |
| MOTTO |
<p>In Deo laetandum.</p> |
| IC |
11A0 24A81 25A 56B1(+4) 86(IN DEO LAETANDUM) |
| PREV |
embstma_965_emblem012 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic052.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem013 |
| MOTTO_LA_NORM |
In deo laetandum |