$ TEXT_EXPL_XML

Serpentes hederae nequeun consistere per se, Sed duce Populeo stemmate summa petunt, Et tamen hoc vitâ tandem complexibus orbant; Obsequijs vinci mens malè grata nequit.

;

HEdera herba est perpetuò virens; quae quum per se sta- re non possit; arboribus & muris adhaeret. Hinc ab hae- rendo eam dictam putant. Sed verisimilius ejus no- minis originem ab Edo deducemus; quòd arbores, at- que parietes edat, & consumat. Adstipulatur Festus: Hedera dicta EMBLEMATA. dicta, quòd haercat, vel quòd edita petat, vel quia, id cui adhae- serit, edat. Et vetus Poëta Laberius; Vt bedera serpens vires arborea necat; Ita me vetustas amplexii annorum enecat; Sepulchris similis, nil nisi nomen retineo. Hujus herbae exemplo, quidam primam & facillimam ad glo- riam viam ineunt, per notitiam clarorum, & illustriam viro- rum, deque Republicâ benè merentium, ut non aliter quàm he- dera, validam amplexa arborem, unà cum eâ se ergit atque at- tollit; sic illorum hominum consortio innotescant. Tamen quemadmodum hedera, vires, & vitalem illum arboris succum ac spiritum, arctis suis amplexibus impedit, atque enecat: sie saepissimè videmus, illos qui cum talibus simul & surgunt & crescunt; eò tandem insolentiae devenire, ut per quos profece- runt, & quibus omnia incrementa sua, vitam, denique ipsam de- bent; eos de statu suo dejiciant. Vt alia omittam; insigne maxi- mae ingratitudinis exemplum praebuit impius ille Sextilius, qui L. Caesarem; à quo tum studiosè, tum etiam foeliciter, gravissimi criminis reus, fuerat defensus; Cinamae profectionis tempore profugum, à sacris persidae mensae, & altaribus nefandorum penatum avulsum, truculento victori tradere jungulandum non exhorruit. Themistocles olim se platanis similem haberi con- questus est sub quarum ramos, ubi tempestas & pluviae in- gruunt, confugitur, ubi verò serentitas oboritur; rami earum amputantur, & conteruntur pedibus; Idem de illo actum; cum enim patriam incolumem, claram, opulentam, principem de- nique Graciae reddidisset, eòusque illam inimicam sensit, ut ad Xerxis, quem paulò ante destruxerat, misericordiam perfugere necesse habuerit. Egregiam certè ingratitudinem; quid aliud hoc, quàm cum ariete iniquam nutricationis mercedem persol- vere? Anaxagoras Philosophus, quum à Pericle, curis publicis occupato, jam senex negligeretur; capite obvoluto, vitam ine- diâ finire decrevit; Periclem itaque casu adventantem, & seriò, sed serò lamentantem, quòd talem in Republicâ gerendâ consi- liarium amitteret; hâc voce allocutus est; Quibus lumine opus est, hi oleum lucernae affundunt. Verum hercle effatum, & opti- mè quadrans in ingratos, quos diversis locis ita perstringit Comicus, FLORENTII SCHOONHOVII Nihil amas, cum ingratum amas, neque tipulae levius pondus, quàm fides ejus; Si quid benefacias, levior pluma est gratia, Si quid peccatum est, plumbeas iras gerit. Isocrates eos canibus alienis comparat, quibus licet benefiat, tamen in posterum admordent, & allatrant. Quarè ironicè Theocritus inquit; Pasce canes, qui te lanient, catulosque luporum; sentiens, scilicet, minimè eos esse fovendos, ne miseri Actaeones à privatis discerpamur canibus; quoniam, ut testatur Mimus, Malevolus semper suâ naturâ vescitur. AEschylus; Catulum Leonis alere in urbe non juvat, Magis cavendum ne Leones nutrias, Quos qui educarit; ejus & mores ferat.

SEQ 16 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Boom verstikt door klimop (Onwil jegens ondankbaren) NEXT embstma_965_emblem015 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN Ivy suffocating the tree that carries it SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac054 MOTTO_LA Ingratis servire nefas MOTTO

Ingratis servire nefas.

IC 25G3 ; 25G4(IVY)(+39) ; 47I2131(+951) ; 57AA8(+4) ; 86(INGRATIS SERVIRE NEFAS) PREV embstma_965_emblem013 URL_IMAGE embstma_965_pic054.jpg ID embstma_965_emblem014 MOTTO_LA_NORM Ingratis servire nefas CHILDREN CHILDREN_SQRT 0