TEXT_EXPL_XML

<p>Serpentes hederae nequeun consistere per se,<lb/> Sed duce Populeo stemmate summa petunt,<lb/> Et tamen hoc vitâ tandem complexibus orbant;<lb/> Obsequijs vinci mens malè grata nequit.<lb/> </p>

<p>HEdera herba est perpetuò virens; quae quum per se sta-<lb/> re non possit; arboribus &amp; muris adhaeret. Hinc ab hae-<lb/> rendo eam dictam putant. Sed verisimilius ejus no-<lb/> minis originem ab Edo deducemus; quòd arbores, at-<lb/> que parietes edat, &amp; consumat. Adstipulatur Festus: Hedera<lb/> dicta<lb/> <pb n="embstma_965_fac055"/> EMBLEMATA.<lb/> dicta, quòd haercat, vel quòd edita petat, vel quia, id cui adhae-<lb/> serit, edat. Et vetus Poëta Laberius;<lb/> Vt bedera serpens vires arborea necat;<lb/> Ita me vetustas amplexii annorum enecat;<lb/> Sepulchris similis, nil nisi nomen retineo.<lb/> Hujus herbae exemplo, quidam primam &amp; facillimam ad glo-<lb/> riam viam ineunt, per notitiam clarorum, &amp; illustriam viro-<lb/> rum, deque Republicâ benè merentium, ut non aliter quàm he-<lb/> dera, validam amplexa arborem, unà cum eâ se ergit atque at-<lb/> tollit; sic illorum hominum consortio innotescant. Tamen<lb/> quemadmodum hedera, vires, &amp; vitalem illum arboris succum<lb/> ac spiritum, arctis suis amplexibus impedit, atque enecat: sie<lb/> saepissimè videmus, illos qui cum talibus simul &amp; surgunt &amp;<lb/> crescunt; eò tandem insolentiae devenire, ut per quos profece-<lb/> runt, &amp; quibus omnia incrementa sua, vitam, denique ipsam de-<lb/> bent; eos de statu suo dejiciant. Vt alia omittam; insigne maxi-<lb/> mae ingratitudinis exemplum praebuit impius ille Sextilius, qui <lb/> L. Caesarem; à quo tum studiosè, tum etiam foeliciter, gravissimi<lb/> criminis reus, fuerat defensus; Cinamae profectionis tempore<lb/> profugum, à sacris persidae mensae, &amp; altaribus nefandorum<lb/> penatum avulsum, truculento victori tradere jungulandum non<lb/> exhorruit. Themistocles olim se platanis similem haberi con-<lb/> questus est sub quarum ramos, ubi tempestas &amp; pluviae in-<lb/> gruunt, confugitur, ubi verò serentitas oboritur; rami earum<lb/> amputantur, &amp; conteruntur pedibus; Idem de illo actum; cum<lb/> enim patriam incolumem, claram, opulentam, principem de-<lb/> nique Graciae reddidisset, eòusque illam inimicam sensit, ut ad<lb/> Xerxis, quem paulò ante destruxerat, misericordiam perfugere<lb/> necesse habuerit. Egregiam certè ingratitudinem; quid aliud<lb/> hoc, quàm cum ariete iniquam nutricationis mercedem persol-<lb/> vere? Anaxagoras Philosophus, quum à Pericle, curis publicis<lb/> occupato, jam senex negligeretur; capite obvoluto, vitam ine-<lb/> diâ finire decrevit; Periclem itaque casu adventantem, &amp; seriò,<lb/> sed serò lamentantem, quòd talem in Republicâ gerendâ consi-<lb/> liarium amitteret; hâc voce allocutus est; Quibus lumine opus<lb/> est, hi oleum lucernae affundunt. Verum hercle effatum, &amp; opti-<lb/> mè quadrans in ingratos, quos diversis locis ita perstringit<lb/> Comicus,<lb/> <pb n="embstma_965_fac056"/> FLORENTII SCHOONHOVII<lb/> Nihil amas, cum ingratum amas, neque tipulae levius pondus, quàm<lb/> fides ejus;<lb/> Si quid benefacias, levior pluma est gratia,<lb/> Si quid peccatum est, plumbeas iras gerit.<lb/> Isocrates eos canibus alienis comparat, quibus licet benefiat,<lb/> tamen in posterum admordent, &amp; allatrant. Quarè ironicè<lb/> Theocritus inquit;<lb/> Pasce canes, qui te lanient, catulosque luporum;<lb/> sentiens, scilicet, minimè eos esse fovendos, ne miseri Actaeones<lb/> à privatis discerpamur canibus; quoniam, ut testatur Mimus,<lb/> Malevolus semper suâ naturâ vescitur.<lb/> AEschylus;<lb/> Catulum Leonis alere in urbe non juvat,<lb/> Magis cavendum ne Leones nutrias,<lb/> Quos qui educarit; ejus &amp; mores ferat.<lb/> </p>

SEQ

16

PARENT

embstma_965

HIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

ANNOT

Boom verstikt door klimop (Onwil jegens ondankbaren)

NEXT

embstma_965_emblem015

IIHIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

Ivy suffocating the tree that carries it

SOURCE_FILE

embstma_965.xml

LINK_FACSIMILE

embstma_965_fac054

MOTTO_LA

Ingratis servire nefas

MOTTO

<p>Ingratis servire nefas.</p>

IC

25G3

25G4(IVY)(+39)

47I2131(+951)

57AA8(+4)

86(INGRATIS SERVIRE NEFAS)

PREV

embstma_965_emblem013

URL_IMAGE

embstma_965_pic054.jpg

ID

embstma_965_emblem014

MOTTO_LA_NORM

Ingratis servire nefas