$ TEXT_EXPL_XML
En ego qui terror cunctis incedo per orbem;
Solius Culicis spicula dira tremo:
Ne nervis confide tuis; Nam parvula quaeque,
Dum minimè credis, quo perimamur habent.
COMMENTARIVS.
MOnemur hoc Emblemate; nihil tam firmum esse, cui
periculum non sit ab invalido. Sic Leo aliquandò mi-
nimarum avium pabulum fit, & ferrum rubigo consu-
mit. Arbores magnae diu cresunt; momento extir-
pantur. Sylva multarum aetatum unâ horâ fit cinis. Xiphus pis-
cis, Latinis Gladius, ipsis Balaenis (teste AEliano & Plinio) formi-
dabilis
dabilis; ab EAstro, sive Asylo, insecto vix aranei magnitudinis;
percitus, in furorem adigitur, ita ut saepè in terram, vel vanes
exsiliat, donec tandem immensos cruciatus cum morte com-
mutet. Quod animadvertentes, nimiam nostri fiduciam paulu-
lum ponamus, & cogitemus, eum, qui jam in rerum est cumulo,
cras posse esse in tumulo:
Vos quibus Rector maris atque terrae
Ius dedit magnum necis, at que vitae,
Ponite inflatos tumidosque vultus,
Quicquid à vobis minor extimescit;
Major hoc vobis Dominus minatur:
Omne sub regno graviore regnum est.
Horatius;
Regum timendorum in proprios greges
Reges in ipsos imperium est Iovis.
Olim hi versus contrà Imperatoris Maximini senioris crudeli-
tatem prolati sunt:
Qui ab uno non potest occidi, à multis occiditur,
Elepbas quidem grandis est, & occiditur,
Leo fortis est, & tamen occiditur,
Tigris acerrimus est, & occiditur:
Cave multos, si singulos non times.
Vna enim cervix Regis est, at plurimae sunt subditorum manus;
& qui suam negligit, in cujuslibet vitam jus habet. Haec exem-
pla Principes moneant, ut humanitatis gloriam aucupentur,
amentque cum nomine Maximi, jungere etiam nomé Optimi,
certi certissimū esse munimentum, munimento non egere, sed
solo subditorum amore stipari, Quia,
Non sic excubiae, nec circumstantia tela;
Quam tutatur amor.
A minimis quoque sibi timendum.
IC 25F23(LION) ; 25F42 ; 25F711(GNAT) ; 47I2111 ; 51GG1(+4) ; 53C11(+4) ; 86(A MINIMUM QUOQUE SIBI TIMENDUM) PREV embstma_965_emblem014 URL_IMAGE embstma_965_pic057.jpg ID embstma_965_emblem015 MOTTO_LA_NORM A minimum quoque sibi timendum CHILDREN CHILDREN_SQRT 0