TEXT_EXPL_XML

<p>En ego qui terror cunctis incedo per orbem;<lb/> Solius Culicis spicula dira tremo:<lb/> Ne nervis confide tuis; Nam parvula quaeque,<lb/> Dum minimè credis, quo perimamur habent.<lb/> </p>

<p>COMMENTARIVS.<lb/> MOnemur hoc Emblemate; nihil tam firmum esse, cui<lb/> periculum non sit ab invalido. Sic Leo aliquandò mi-<lb/> nimarum avium pabulum fit, &amp; ferrum rubigo consu-<lb/> mit. Arbores magnae diu cresunt; momento extir-<lb/> pantur. Sylva multarum aetatum unâ horâ fit cinis. Xiphus pis-<lb/> cis, Latinis Gladius, ipsis Balaenis (teste AEliano &amp; Plinio) formi-<lb/> dabilis<lb/> <pb n="embstma_965_fac058"/> FLORENTII SCHOONHOVII<lb/> dabilis; ab EAstro, sive Asylo, insecto vix aranei magnitudinis;<lb/> percitus, in furorem adigitur, ita ut saepè in terram, vel vanes<lb/> exsiliat, donec tandem immensos cruciatus cum morte com-<lb/> mutet. Quod animadvertentes, nimiam nostri fiduciam paulu-<lb/> lum ponamus, &amp; cogitemus, eum, qui jam in rerum est cumulo,<lb/> cras posse esse in tumulo:<lb/> Vos quibus Rector maris atque terrae<lb/> Ius dedit magnum necis, at que vitae,<lb/> Ponite inflatos tumidosque vultus,<lb/> Quicquid à vobis minor extimescit;<lb/> Major hoc vobis Dominus minatur:<lb/> Omne sub regno graviore regnum est.<lb/> Horatius;<lb/> Regum timendorum in proprios greges<lb/> Reges in ipsos imperium est Iovis.<lb/> Olim hi versus contrà Imperatoris Maximini senioris crudeli-<lb/> tatem prolati sunt:<lb/> Qui ab uno non potest occidi, à multis occiditur,<lb/> Elepbas quidem grandis est, &amp; occiditur,<lb/> Leo fortis est, &amp; tamen occiditur,<lb/> Tigris acerrimus est, &amp; occiditur:<lb/> Cave multos, si singulos non times.<lb/> Vna enim cervix Regis est, at plurimae sunt subditorum manus;<lb/> &amp; qui suam negligit, in cujuslibet vitam jus habet. Haec exem-<lb/> pla Principes moneant, ut humanitatis gloriam aucupentur,<lb/> amentque cum nomine Maximi, jungere etiam nomé Optimi,<lb/> certi certissimū esse munimentum, munimento non egere, sed<lb/> solo subditorum amore stipari, Quia,<lb/> Non sic excubiae, nec circumstantia tela;<lb/> Quam tutatur amor.<lb/> </p>

SEQ

17

PARENT

embstma_965

HIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

ANNOT

Leeuw en mug (Macht van het kleine)

NEXT

embstma_965_emblem016

IIHIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

A lion and a gnat, a serpent and a bull

SOURCE_FILE

embstma_965.xml

LINK_FACSIMILE

embstma_965_fac057

MOTTO_LA

A minimum quoque sibi timendum

MOTTO

<p>A minimis quoque sibi timendum.</p>

IC

25F23(LION)

25F42

25F711(GNAT)

47I2111

51GG1(+4)

53C11(+4)

86(A MINIMUM QUOQUE SIBI TIMENDUM)

PREV

embstma_965_emblem014

URL_IMAGE

embstma_965_pic057.jpg

ID

embstma_965_emblem015

MOTTO_LA_NORM

A minimum quoque sibi timendum