$ TEXT_EXPL_XML

Iacentem Leporem Canis lacesset Rarò; sternere posse cursitantem Gaudet: Sic generosus ardor ille Heroüm; modò strennuos fatigat: Vires pectoris incitat fovetque AEmulatio; quòque perstat hostis Magis; hòc magis incitatur ardor.

;

COMMENTARIVS. DOcemur hoc Emblemate, Parcere subjectis, & debellare superbos: Exemplo Canis, qui (ut Pierius in Hieroglyphicis suis de Cane ait) prostratum Leporem rarissimè lacessit, sed fugientem ex naturali illa [greek] quàm ocissimè insequitur. Leones prostratis parcunt, & in viros potius quàm foeminas saeviunt, non peri- munt infantes, nisi magnâ fame coacti. De his sic Ovidius;\ Corpora magnanimo satis est prostrasse Leoni, Pugna suum finem, quum jacet hostis, habet, At lupus, & tristes instant morientibus ursae; Et quaecunque minor nobilitate fera est. Et à Lucano dicitur Nobilis ira Leonum. Quibus ferarum exemplis monemur, in eâ victoriâ, quae de vi- libus reportatur hostbus, nullam inesse dignitatē, verum cum praestatibus susceptam contentionem esse in utramque par- tem tutam. Nam ejus victoria insignem habet gloriam, & si quid secus acciderit, praesto est consolatio. Praetereà monemur alieno sanguini tanquam nostro parcendum, & homine none esse prodigè abutendum, sed potius clemtiam exercendam; quâ virtute nihil magno & praeclaro viro dignius, nihil lauda- bilius, -Nam quum vincamur ab omni Munere; sola Deus aequat clementia nobis. Terentius in Adelphis Reipsa repperi Facilitate nihil esse homini melius, neque clementia. Nullum ornamentum Principis fastigio dignius, quàm illa Co- rona, quae datur Ob Cives servatos. Hoc Reges habent Magnisicum, & ingens, nulla quod rapiat dies; Prodesse miseris, supplices fido lare Protegere. Haec autem gloria servandi, nemini competit, nisi majori. Le- gimus apum Regem non aculeo, sed ipsa majestate armari. Vo- luit scilicet illum, Naturae opifex Dues, nec saevum esse, nec ul- tionem magno constituram petere; telumque detraxit, & iram ejus inermem reliquit. Exemplar hoc magnis regibus ingens, quos non laurus, nec duces catenati, non bracteatus lictor, non fremor Quiritum, aut arma perduellibus erepta, spoliave, queis Feretrium EMBLEMATA. Feretrium Iovem mactare solet, aequè clarant, quàm haec cle- mentiae laus. Vti itaque animosè debent tanto munere Deo- rum, dandi auferendique vitam potentes: in his praesertim, quos sciunt aliquando suo fastigio obstitisse, hoc arbitrium adepti, ultionem impleverunt, perfeceruntque, quantum verae poenae satis erat. Perdidit enim vitam qui debet: & quisquis ex alto ad inimici pedes abjectus, alienam de capitè suo senten- tiam exspectavit, in servatoris sui gloriam vivet, plusque nomi- ni ejus conferet incolumis, quàm si ex oculis ablatus esset. No- vit hoc probè Antigonus, qui Athenienses sine pretio dimisit in- columes. Caesar etiam laudatus olim fuit, quod bellum aliorum pace mollius gessisset. Magni scilicet animi est injurias in sum- ma potentia pati, nec quicquam gloriosius Principe impune laeso. Illud non venit in dubium, quin se exemerit turbae, & al- tius steterit, quisquis despexit lacessentes. Sic irritus ingenti scopulo fluctus assultat. Sic immanis fera latratus caanum mini- morum lenta respicit, nec unquam fando auditum, aut lectum est bubones cecidisse Poeanis arcu. Timidi & imbelles Damae non possunt mereri iram nobiliorum ferarum, & [greek] ,.i. aquila non captat muscas: quod si autem à Cor- nice provocetur, negligit illam, sciens sibi ab illâ noceri non posse.

SEQ 19 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Hond volgt vluchtende haas (Edele wedijver) NEXT embstma_965_emblem018 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN caption will go here SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac061 MOTTO_LA Ab imbellibus nulla victoria MOTTO

Ab imbellibus nulla victoria.

IC 25F26(HARE)(+44) ; 34B11(+944) ; 43C111261(+421) ; 54EE33(+4) ; 57A68(+4) ; 86(AB IMBELLIBUS NULLA VICTORIA) PREV embstma_965_emblem016 URL_IMAGE embstma_965_pic061.jpg ID embstma_965_emblem017 MOTTO_LA_NORM Ab imbellibus nulla victoria CHILDREN CHILDREN_SQRT 0