TEXT_EXPL_XML

<p>Iacentem Leporem Canis lacesset<lb/> Rarò; sternere posse cursitantem<lb/> Gaudet: Sic generosus ardor ille<lb/> Heroüm; modò strennuos fatigat:<lb/> Vires pectoris incitat fovetque<lb/> AEmulatio; quòque perstat hostis<lb/> Magis; hòc magis incitatur ardor.<lb/> </p>

<p>COMMENTARIVS.<lb/> DOcemur hoc Emblemate,<lb/> Parcere subjectis, &amp; debellare superbos:<lb/> <pb n="embstma_965_fac062"/> Exemplo Canis, qui (ut Pierius in Hieroglyphicis suis de Cane<lb/> ait) prostratum Leporem rarissimè lacessit, sed fugientem ex<lb/> naturali illa [greek] quàm ocissimè insequitur. Leones prostratis<lb/> parcunt, &amp; in viros potius quàm foeminas saeviunt, non peri-<lb/> munt infantes, nisi magnâ fame coacti. De his sic Ovidius;\<lb/> Corpora magnanimo satis est prostrasse Leoni,<lb/> Pugna suum finem, quum jacet hostis, habet,<lb/> At lupus, &amp; tristes instant morientibus ursae;<lb/> Et quaecunque minor nobilitate fera est.<lb/> Et à Lucano dicitur<lb/> Nobilis ira Leonum.<lb/> Quibus ferarum exemplis monemur, in eâ victoriâ, quae de vi-<lb/> libus reportatur hostbus, nullam inesse dignitatē, verum cum<lb/> praestatibus susceptam contentionem esse in utramque par-<lb/> tem tutam. Nam ejus victoria insignem habet gloriam, &amp; si<lb/> quid secus acciderit, praesto est consolatio. Praetereà monemur<lb/> alieno sanguini tanquam nostro parcendum, &amp; homine none<lb/> esse prodigè abutendum, sed potius clemtiam exercendam;<lb/> quâ virtute nihil magno &amp; praeclaro viro dignius, nihil lauda-<lb/> bilius,<lb/> -Nam quum vincamur ab omni<lb/> Munere; sola Deus aequat clementia nobis.<lb/> Terentius in Adelphis<lb/> Reipsa repperi<lb/> Facilitate nihil esse homini melius, neque clementia.<lb/> Nullum ornamentum Principis fastigio dignius, quàm illa Co-<lb/> rona, quae datur Ob Cives servatos.<lb/> Hoc Reges habent<lb/> Magnisicum, &amp; ingens, nulla quod rapiat dies;<lb/> Prodesse miseris, supplices fido lare<lb/> Protegere.<lb/> Haec autem gloria servandi, nemini competit, nisi majori. Le-<lb/> gimus apum Regem non aculeo, sed ipsa majestate armari. Vo-<lb/> luit scilicet illum, Naturae opifex Dues, nec saevum esse, nec ul-<lb/> tionem magno constituram petere; telumque detraxit, &amp; iram<lb/> ejus inermem reliquit. Exemplar hoc magnis regibus ingens,<lb/> quos non laurus, nec duces catenati, non bracteatus lictor, non<lb/> fremor Quiritum, aut arma perduellibus erepta, spoliave, queis<lb/> Feretrium<lb/> <pb n="embstma_965_fac063"/> EMBLEMATA.<lb/> Feretrium Iovem mactare solet, aequè clarant, quàm haec cle-<lb/> mentiae laus. Vti itaque animosè debent tanto munere Deo-<lb/> rum, dandi auferendique vitam potentes: in his praesertim,<lb/> quos sciunt aliquando suo fastigio obstitisse, hoc arbitrium<lb/> adepti, ultionem impleverunt, perfeceruntque, quantum verae<lb/> poenae satis erat. Perdidit enim vitam qui debet: &amp; quisquis ex<lb/> alto ad inimici pedes abjectus, alienam de capitè suo senten-<lb/> tiam exspectavit, in servatoris sui gloriam vivet, plusque nomi-<lb/> ni ejus conferet incolumis, quàm si ex oculis ablatus esset. No-<lb/> vit hoc probè Antigonus, qui Athenienses sine pretio dimisit in-<lb/> columes. Caesar etiam laudatus olim fuit, quod bellum aliorum<lb/> pace mollius gessisset. Magni scilicet animi est injurias in sum-<lb/> ma potentia pati, nec quicquam gloriosius Principe impune<lb/> laeso. Illud non venit in dubium, quin se exemerit turbae, &amp; al-<lb/> tius steterit, quisquis despexit lacessentes. Sic irritus ingenti<lb/> scopulo fluctus assultat. Sic immanis fera latratus caanum mini-<lb/> morum lenta respicit, nec unquam fando auditum, aut lectum<lb/> est bubones cecidisse Poeanis arcu. Timidi &amp; imbelles Damae<lb/> non possunt mereri iram nobiliorum ferarum, &amp; [greek]<lb/> ,.i. aquila non captat muscas: quod si autem à Cor-<lb/> nice provocetur, negligit illam, sciens sibi ab illâ noceri non<lb/> posse.<lb/> </p>

SEQ

19

PARENT

embstma_965

HIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

ANNOT

Hond volgt vluchtende haas (Edele wedijver)

NEXT

embstma_965_emblem018

IIHIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

caption will go here

SOURCE_FILE

embstma_965.xml

LINK_FACSIMILE

embstma_965_fac061

MOTTO_LA

Ab imbellibus nulla victoria

MOTTO

<p>Ab imbellibus nulla victoria.</p>

IC

25F26(HARE)(+44)

34B11(+944)

43C111261(+421)

54EE33(+4)

57A68(+4)

86(AB IMBELLIBUS NULLA VICTORIA)

PREV

embstma_965_emblem016

URL_IMAGE

embstma_965_pic061.jpg

ID

embstma_965_emblem017

MOTTO_LA_NORM

Ab imbellibus nulla victoria