$ TEXT_EXPL_XML

Nocte vigent sensus; hinc est sacrata Minervae Noctua, quae triplici lumine nocte videt.

;

COMMENTARIVS. DVabus de causis Noctua Minvervae sacra est; tū quia pau- ciloqua (quae causa fuit cur in Cornicis locum succede- ret)tum quia nocte acutissimè videt. Minerva autê, Dea sapientiae, sapientes sibi quaerit consiliarios. Nullum verò sapientius consolium quàm nocturnum, quale semper est Noctuae. Plutarchus in Symposiacis, decade septima, Problema- te nono, citat Platonem, qui scripserit, apud Lacedaemonios fuisse [greek], id est, nocturnū conventum gravissimo- rum virorum; ad quam gravissimae causae rejiciebantur. Addit apud EMBLEMATA. apud Veteres noctem [greel] fuisse vocatam, [greek[, id est, à bene sapiendo. Enimverò propter solitudinē, altum que illud silentiū, vel maximè ad considerandū & consultandum de rebus gravibus nox est idoneà. Nulla enim acrior, nulla altior cogitatio, quàm nocturna: quia illa mentis vis vehementior est, quum per oculorum meatus non exspirat. Scopelianus So- phista, quoniam somni parcissimus erat, noctē existimabat stu- dijs, & exercitationi mentis, accomodam. Hinc subinde ex- clamabat: O nox, tu sanè maximâ ex parte consors es sapientiae Deorum. Habet enim hominis mens, in alto illo silentio, cor- poris sensibus jam feriatis, aliquid divinitatis, si sese intenderit ad rerum sublimium speculationem. Plautus in Epidico: De die saepè stultividi sumus, contrá noctu Licet senatum in corde convocare consiliarium. Audi Plinium Epist. Lib. ix. Mirè silentio & tenebris animus alitur, ab ijs quae avocant abductus, & liber, & mihi relictus. Non oculos animo, sed animum oculis sequor, qui eadem, quae mens vident; quoties non vident alia. Cur Philosophum il- lum oculos sibi erui curasse putabimis, nisi quia aut melius philosopharetur, aut ut vitijs viam, quae per oculos est, eriperet? Vt enim ad Lucernae flammam, pyralles, culices, & id genus alia insecta convolant; sic ad oculos alati isti cupidines vitio- rum. Homerus utroque quidem oculo captus fuit, at mentis oculis ita usus est, ut non modò Poëtis & pictoribus, sed omni- bus omninò doctis facem & lucernam accenderit.

SEQ 20 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Uil op schild van Minerva (Geestelijke arbeid bij nacht) NEXT embstma_965_emblem019 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN caption will go here SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac064 MOTTO_LA Noctua minervae sacra MOTTO

Noctua Minervae sacra.

IC 23R140 ; 25F34 ; 25I9 ; 45C19(SHIELD) ; 52A1(+4) ; 54A1(+4) ; 86(NOCTUA MINERVAE SACRA) ; 92C2 PREV embstma_965_emblem017 URL_IMAGE embstma_965_pic064.jpg ID embstma_965_emblem018 MOTTO_LA_NORM Noctua minervae sacra CHILDREN CHILDREN_SQRT 0