| TEXT_EXPL_XML |
<p>Nocte vigent sensus; hinc est sacrata Minervae<lb/> Noctua, quae triplici lumine nocte videt.<lb/> </p> <p>COMMENTARIVS.<lb/> DVabus de causis Noctua Minvervae sacra est; tū quia pau-<lb/> ciloqua (quae causa fuit cur in Cornicis locum succede-<lb/> ret)tum quia nocte acutissimè videt. Minerva autê, Dea<lb/> sapientiae, sapientes sibi quaerit consiliarios. Nullum<lb/> verò sapientius consolium quàm nocturnum, quale semper est<lb/> Noctuae. Plutarchus in Symposiacis, decade septima, Problema-<lb/> te nono, citat Platonem, qui scripserit, apud Lacedaemonios<lb/> fuisse [greek], id est, nocturnū conventum gravissimo-<lb/> rum virorum; ad quam gravissimae causae rejiciebantur. Addit<lb/> apud<lb/> <pb n="embstma_965_fac065"/> EMBLEMATA.<lb/> apud Veteres noctem [greel] fuisse vocatam, [greek[,<lb/> id est, à bene sapiendo. Enimverò propter solitudinē, altum que<lb/> illud silentiū, vel maximè ad considerandū & consultandum de<lb/> rebus gravibus nox est idoneà. Nulla enim acrior, nulla altior<lb/> cogitatio, quàm nocturna: quia illa mentis vis vehementior<lb/> est, quum per oculorum meatus non exspirat. Scopelianus So-<lb/> phista, quoniam somni parcissimus erat, noctē existimabat stu-<lb/> dijs, & exercitationi mentis, accomodam. Hinc subinde ex-<lb/> clamabat: O nox, tu sanè maximâ ex parte consors es sapientiae<lb/> Deorum. Habet enim hominis mens, in alto illo silentio, cor-<lb/> poris sensibus jam feriatis, aliquid divinitatis, si sese intenderit<lb/> ad rerum sublimium speculationem. Plautus in Epidico:<lb/> De die saepè stultividi sumus, contrá noctu<lb/> Licet senatum in corde convocare consiliarium.<lb/> Audi Plinium Epist. Lib. ix. Mirè silentio & tenebris animus<lb/> alitur, ab ijs quae avocant abductus, & liber, & mihi relictus.<lb/> Non oculos animo, sed animum oculis sequor, qui eadem, quae<lb/> mens vident; quoties non vident alia. Cur Philosophum il-<lb/> lum oculos sibi erui curasse putabimis, nisi quia aut melius<lb/> philosopharetur, aut ut vitijs viam, quae per oculos est, eriperet?<lb/> Vt enim ad Lucernae flammam, pyralles, culices, & id genus<lb/> alia insecta convolant; sic ad oculos alati isti cupidines vitio-<lb/> rum. Homerus utroque quidem oculo captus fuit, at mentis<lb/> oculis ita usus est, ut non modò Poëtis & pictoribus, sed omni-<lb/> bus omninò doctis facem & lucernam accenderit.<lb/> </p> |
| SEQ |
20 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Uil op schild van Minerva (Geestelijke arbeid bij nacht) |
| NEXT |
embstma_965_emblem019 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
caption will go here |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac064 |
| MOTTO_LA |
Noctua minervae sacra |
| MOTTO |
<p>Noctua Minervae sacra.</p> |
| IC |
23R140 25F34 25I9 45C19(SHIELD) 52A1(+4) 54A1(+4) 86(NOCTUA MINERVAE SACRA) 92C2 |
| PREV |
embstma_965_emblem017 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic064.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem018 |
| MOTTO_LA_NORM |
Noctua minervae sacra |