$ TEXT_EXPL_XML
Pegasus, & bacchus tabulâ junguntur in unâ;
Huic latus, huic sacrum circuit ala caput:
Mens humana calens modico perfusa Lyaeo
Surgit, & ignavam deserit ales humum.
COMMENTARIVS.
NEmo ita perfunctoriè in Poëtis versatus est, ut ignoret
Pegasum Equum esse alatum, è Medusae sanguine pro-
creatum, & ita dictum [greek], id est, à fonte. Cum
enim in Helicona evolasset, faxū ungulâ feriens, ape-
ruit. Qui ex eo Hippocrene, id est, fons equinus appellatus est.
Huic Pegaso, sicuti & Baccho, ideo alas tribuit vetustas, quòd
scilicet
scilicet Vinum modicè sumptum ingenium reddat agile & ala-
cre, &, quemadmodum versus ille apud Athenaeum innuit,
[greek].
Plutarchus auctor doctissimus, inventionem & facundiam Vi-
no tribuit; dum sic in Symposiacis loquitur: Quidam inter bi-
bendum inventionis acrimoniâ & linguae facundiâ, quae in so-
brijs jejuna & contracta erat, seipsos superant, ijque Vini fer-
vore, ceu odore quodam thureo suffiri, atque expleri se sen-
tiunt, metu, qui spiritus generosos cohibebat, exploso. Quam-
obrem Homerus suos Heroas, ipsumque Ulissem de rebus gra-
vissimis & quàm maximè serijs inter pocula facit disserentes,
non illa quidem (ut verisimile est) pleno auro spumantia, quibus
sapientia obumbratus; sed parva &rorantia, quae quum in Ve-
nas animumque manare & illabi coeperunt, mandragorae adin-
star curas omnes sopiunt & componunt, & non obnoxiè, ac
proinde verè loquendi facultatem, sine quâ nullus ingenij aut
industriae usus est, adferunt. Haec sunt
Quae lene tormentum ingenio admovent
Plerumque duro,
quae nos hilari ludibundâque mente ad festivitatis portum per-
ducunt, quaeque ex sententia Platonis ingenij fomites, virtu-
tumque incitamenta sunt. Videmus quod plantis, idem etiam
evenire nobis, illae enim si paulatim, quantumque satis, est bi-
bant, sese erigunt, & tepentis halitum favonij admittunt: Nos,
si modicè flore illo Liberi Patris adspergamur, animo assurgen-
tes, magnum quippiam & supra reliquorum medio critatem
meditamur. Hoc si alibi, in Poëtis certe dilucidè videre est, ho-
minibus integris vitae, scelerisque puris, quorum animae cum
verum illum & non fictum Pegasi liquorem largiusculè admise-
rint; ad omni verborum (ut ita dicam) vilitate effugiunt, &
sumunt voces a plebe summotas. Itaque Horatius, cum ijs qui
Gratijs sacrificant, tres tantum cyathos haurire permittat;
Musarum sacris operatos novenum debere numerum supplere
edicit.
Qui Musas amat impares,
Ternos ter cyathos attonitus petae
Vates: tres probibet suprà
Rixarum metuens tangere Gratia.
tantò propior ad animi sanitatem est. Tune per exuberans
sententiarum tormentum praecipitatur liber appareant, quàm
relligiosae orationis sub testibus fides. Narrant Ennium bella,
AEschylum tragaedias, non nisi inter Calices scripsisse: quos par-
tus concipere, & ita omnibus numeris absolutos edere non po-
tuissent, si potius Nymphis, quàm Baccho se devovissent;
[greek]
Et ut Flaccus inquit,
Nulla placere diu, nex vlvere carmina possunt
Quae scribuntur aquae potoribus.
Hoc de sese Martialis profitetur,
Possum nil ego sobrius, bibenti
Occurrunt mihi quindecim Poëtae.
Nam sive Graeco Vati credimus; aliquandò & insanire jucun-
dum est: sive Platoni; frustrà Poëticas fores compos sui pepu-
lit: sive Aristoteli; nullum magnum ingenium sine mixturâ de-
mentiae fuit. Non potest grande aliquid, nec suprà coeteros lo-
qui, nisi mota mens. Cum vulgaria & solita contempsit, in-
stinctuque ore mortali. Non potest sublime quicquam & in ar-
duo positum contingere, quamdiu apud se est. Desciscat opor-
tet à solito & efferatur, & mordeat frenos, & rectorem rapiat
suum, eòque ferat, quò per se timuisset ascendere. Quod non
aliter, quàm modici vini beneficio fiet. Ita ut valdé mihi Dir-
caeus ille Cygnus, quamvis multa aura illum levet, errasse vi-
deatur; dum cantus suos sic auspicatur; [greek]: Nisi for-
te Ismenus patriae suae Fluvius, non aquâ, sed vino decurrerit.
Aliter certè ille vatum pater Homerus sensit, qui nimium de-
cantandis vini laudibus à plerisque vinosus arguitur. Et quidem
si verum excutiamis, re ipsâ hoc comprobavit: Ita enim vitam
suam, in morem Cicadae, instituit, ita obijt, ut nec Codicillos, nec
Legatū facere necesse habuerit, sed sibi ipse haeres exstiterit. Et
cum septem urbes de Natalibus ejus certarint, vix dio mendici
propter baculum, & peram digladiati sunt. A Poëtis ad gravissi-
mos illos Romuli nepotes transeo, qui, ut est ingenium huma-
nitatis, etiam plusculum innoxiae hilaritati indulgere non dubi-
tarunt.
mero caluisse, & virum illum durissimum, coram quo Romam
peccare puduit, frontem severam & rugas inter amicos quibus
sese dabat explicuisse. Probè enim callebat cordatus vir, homi-
nem publicis negotijs occupatissimum, remissum quidem ali-
quandò animum posse habere, nunquam solutum,
Siccis omnia nam dura Deus proposuit, neque
Mordaces aliter dissugiunt sollicitudines.
Zeno interrogatus cur quum esset severus, tamen in convivio
hilaresceret, lepidè respondit; Et lupinum quum sit suâ naturâ
amarum, tamen aquâ maceratum dulcescere. Hinc ille omnium
leporum & facetiarum pater Anacreon inquit:
[greek].
Ergò merum bibamus
Pulchrum merum Lyaei;
Bibendo namque vinum
AErumna dormit omnis.
Vinum acuit ingenium.
IC 25F(+342) ; 31A2215 ; 31A2352 ; 31B50 ; 41A775 ; 41C7110 ; 86(VINUM ACUIT INGENIUM) ; 92L17 ; 93D1 PREV embstma_965_emblem018 URL_IMAGE embstma_965_pic066.jpg ID embstma_965_emblem019 MOTTO_LA_NORM Vinum acuit ingenium CHILDREN CHILDREN_SQRT 0