TEXT_EXPL_XML

<p>Pegasus, &amp; bacchus tabulâ junguntur in unâ;<lb/> Huic latus, huic sacrum circuit ala caput:<lb/> Mens humana calens modico perfusa Lyaeo<lb/> Surgit, &amp; ignavam deserit ales humum.<lb/> </p>

<p>COMMENTARIVS.<lb/> NEmo ita perfunctoriè in Poëtis versatus est, ut ignoret<lb/> Pegasum Equum esse alatum, è Medusae sanguine pro-<lb/> creatum, &amp; ita dictum [greek], id est, à fonte. Cum<lb/> enim in Helicona evolasset, faxū ungulâ feriens, ape-<lb/> ruit. Qui ex eo Hippocrene, id est, fons equinus appellatus est.<lb/> Huic Pegaso, sicuti &amp; Baccho, ideo alas tribuit vetustas, quòd<lb/> scilicet<lb/> <pb n="embstma_965_fac067"/> EMBLEMATA.<lb/> scilicet Vinum modicè sumptum ingenium reddat agile &amp; ala-<lb/> cre, &amp;, quemadmodum versus ille apud Athenaeum innuit,<lb/> [greek].<lb/> Plutarchus auctor doctissimus, inventionem &amp; facundiam Vi-<lb/> no tribuit; dum sic in Symposiacis loquitur: Quidam inter bi-<lb/> bendum inventionis acrimoniâ &amp; linguae facundiâ, quae in so-<lb/> brijs jejuna &amp; contracta erat, seipsos superant, ijque Vini fer-<lb/> vore, ceu odore quodam thureo suffiri, atque expleri se sen-<lb/> tiunt, metu, qui spiritus generosos cohibebat, exploso. Quam-<lb/> obrem Homerus suos Heroas, ipsumque Ulissem de rebus gra-<lb/> vissimis &amp; quàm maximè serijs inter pocula facit disserentes,<lb/> non illa quidem (ut verisimile est) pleno auro spumantia, quibus<lb/> sapientia obumbratus; sed parva &amp;rorantia, quae quum in Ve-<lb/> nas animumque manare &amp; illabi coeperunt, mandragorae adin-<lb/> star curas omnes sopiunt &amp; componunt, &amp; non obnoxiè, ac<lb/> proinde verè loquendi facultatem, sine quâ nullus ingenij aut<lb/> industriae usus est, adferunt. Haec sunt<lb/> Quae lene tormentum ingenio admovent<lb/> Plerumque duro,<lb/> quae nos hilari ludibundâque mente ad festivitatis portum per-<lb/> ducunt, quaeque ex sententia Platonis ingenij fomites, virtu-<lb/> tumque incitamenta sunt. Videmus quod plantis, idem etiam<lb/> evenire nobis, illae enim si paulatim, quantumque satis, est bi-<lb/> bant, sese erigunt, &amp; tepentis halitum favonij admittunt: Nos,<lb/> si modicè flore illo Liberi Patris adspergamur, animo assurgen-<lb/> tes, magnum quippiam &amp; supra reliquorum medio critatem<lb/> meditamur. Hoc si alibi, in Poëtis certe dilucidè videre est, ho-<lb/> minibus integris vitae, scelerisque puris, quorum animae cum<lb/> verum illum &amp; non fictum Pegasi liquorem largiusculè admise-<lb/> rint; ad omni verborum (ut ita dicam) vilitate effugiunt, &amp;<lb/> sumunt voces a plebe summotas. Itaque Horatius, cum ijs qui<lb/> Gratijs sacrificant, tres tantum cyathos haurire permittat;<lb/> Musarum sacris operatos novenum debere numerum supplere<lb/> edicit.<lb/> Qui Musas amat impares,<lb/> Ternos ter cyathos attonitus petae<lb/> Vates: tres probibet suprà<lb/> Rixarum metuens tangere Gratia.<lb/> <pb n="embstma_965_fac068"/> Quantò enim Musarum cratera crebrior, quantòque meracior,<lb/> tantò propior ad animi sanitatem est. Tune per exuberans<lb/> sententiarum tormentum praecipitatur liber appareant, quàm<lb/> relligiosae orationis sub testibus fides. Narrant Ennium bella,<lb/> AEschylum tragaedias, non nisi inter Calices scripsisse: quos par-<lb/> tus concipere, &amp; ita omnibus numeris absolutos edere non po-<lb/> tuissent, si potius Nymphis, quàm Baccho se devovissent;<lb/> [greek]<lb/> Et ut Flaccus inquit,<lb/> Nulla placere diu, nex vlvere carmina possunt<lb/> Quae scribuntur aquae potoribus.<lb/> Hoc de sese Martialis profitetur,<lb/> Possum nil ego sobrius, bibenti<lb/> Occurrunt mihi quindecim Poëtae.<lb/> Nam sive Graeco Vati credimus; aliquandò &amp; insanire jucun-<lb/> dum est: sive Platoni; frustrà Poëticas fores compos sui pepu-<lb/> lit: sive Aristoteli; nullum magnum ingenium sine mixturâ de-<lb/> mentiae fuit. Non potest grande aliquid, nec suprà coeteros lo-<lb/> qui, nisi mota mens. Cum vulgaria &amp; solita contempsit, in-<lb/> stinctuque ore mortali. Non potest sublime quicquam &amp; in ar-<lb/> duo positum contingere, quamdiu apud se est. Desciscat opor-<lb/> tet à solito &amp; efferatur, &amp; mordeat frenos, &amp; rectorem rapiat<lb/> suum, eòque ferat, quò per se timuisset ascendere. Quod non<lb/> aliter, quàm modici vini beneficio fiet. Ita ut valdé mihi Dir-<lb/> caeus ille Cygnus, quamvis multa aura illum levet, errasse vi-<lb/> deatur; dum cantus suos sic auspicatur; [greek]: Nisi for-<lb/> te Ismenus patriae suae Fluvius, non aquâ, sed vino decurrerit.<lb/> Aliter certè ille vatum pater Homerus sensit, qui nimium de-<lb/> cantandis vini laudibus à plerisque vinosus arguitur. Et quidem<lb/> si verum excutiamis, re ipsâ hoc comprobavit: Ita enim vitam<lb/> suam, in morem Cicadae, instituit, ita obijt, ut nec Codicillos, nec<lb/> Legatū facere necesse habuerit, sed sibi ipse haeres exstiterit. Et<lb/> cum septem urbes de Natalibus ejus certarint, vix dio mendici<lb/> propter baculum, &amp; peram digladiati sunt. A Poëtis ad gravissi-<lb/> mos illos Romuli nepotes transeo, qui, ut est ingenium huma-<lb/> nitatis, etiam plusculum innoxiae hilaritati indulgere non dubi-<lb/> tarunt.<lb/> <pb n="embstma_965_fac069"/> tarunt. Scimus priscam illam ontonsi Catonis virtutem saepè<lb/> mero caluisse, &amp; virum illum durissimum, coram quo Romam<lb/> peccare puduit, frontem severam &amp; rugas inter amicos quibus<lb/> sese dabat explicuisse. Probè enim callebat cordatus vir, homi-<lb/> nem publicis negotijs occupatissimum, remissum quidem ali-<lb/> quandò animum posse habere, nunquam solutum,<lb/> Siccis omnia nam dura Deus proposuit, neque<lb/> Mordaces aliter dissugiunt sollicitudines.<lb/> Zeno interrogatus cur quum esset severus, tamen in convivio<lb/> hilaresceret, lepidè respondit; Et lupinum quum sit suâ naturâ<lb/> amarum, tamen aquâ maceratum dulcescere. Hinc ille omnium<lb/> leporum &amp; facetiarum pater Anacreon inquit:<lb/> [greek].<lb/> Ergò merum bibamus<lb/> Pulchrum merum Lyaei;<lb/> Bibendo namque vinum<lb/> AErumna dormit omnis.<lb/> </p>

SEQ

21

PARENT

embstma_965

HIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

ANNOT

Bacchus, gevleugeld aan de slapen (Wijn tast de geest aan)

NEXT

embstma_965_emblem020

IIHIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

caption will go here

SOURCE_FILE

embstma_965.xml

LINK_FACSIMILE

embstma_965_fac066

MOTTO_LA

Vinum acuit ingenium

MOTTO

<p>Vinum acuit ingenium.</p>

IC

25F(+342)

31A2215

31A2352

31B50

41A775

41C7110

86(VINUM ACUIT INGENIUM)

92L17

93D1

PREV

embstma_965_emblem018

URL_IMAGE

embstma_965_pic066.jpg

ID

embstma_965_emblem019

MOTTO_LA_NORM

Vinum acuit ingenium