$ TEXT_EXPL_XML

Aspice latrinas, nitido quas lumine Titan Lustrat, & in tenebris non latuisse sinit: Talis is est; quisquis, nullâ laudabilis arte, Patriciâ tantum nobilitate tumet.

;

COMMENTARIVS. VErissimè Marius apud Sallustium inquit; Quantò vita majorum praeclarior, tantò posterorum socordia flagi- tiosior est. Vt enim turpitudo objectu lucis insignior, atque conspectior fit: sic illa Parentum merita, & splen- dor, degenerantium foliorum notas detegunt. Patet hoc in Scipionis Africani, Quinti Fabij Maximi Allobrogici, & Marci Tullij Tullij Ciceronis; non Filijs, sed teterrimis portentis, & (ut ille dicebat) benè natis asinis, quos heroum illorum Parentū facta, non illustraruntl sed prodiderunt, & ridendos toti orbi propi- narunt, ita ut satius fuisset illos latuisse; quàm in tam clarâ luce à parentibys suis collocatos esse. Quia (ut Iuvenalis inquit) Omne animi vitium tantò conspectius in se Crimen habet, quantò major qui peccat habetur. Cicero in officijs; Si quis ab ineunte aetate habet causam cele- britatis, & nominis, aut à patre acceptam, aut aliquo casu à For- tunâ; in hunc oculi omnium conjiciuntur, atque in eum, quid agat, quomodò vivat, inquiritur, & tanquam in clarissimâ luce versetur; ita nullū potest esse illius obscurū dictum, aut factum. Et sic in maximâ Fortunâ minimū licentiae est. Scivit hoc Pinda- rus, quū aurea haec dicta, ad Hieronē Siciliae Regem proferret; Attamen (melior enim miseratione invidia) Ne omitte honesta; guberna Iusto clavo populam, Veracemque ad incudem Fabrica linguam, Si enim vel leve eruperit; Magnum feretur Abs te; multorum dispensator Es: multi testes utrisque fidi, Claudianus ad Honorium; Hoc te praetereà crebro sermone monebo, Vt te totius medio telluris in orbe Vivere cognoscas; cunctis tua gentibus esse Facta palam, nec posse dari regalibus unquam Secretum vitijs; nam lux altissima Fati Occultum nihil esse sinit, latebra asque per omnes Intrat, & abstrusos explorat Fama recessus. Videant nunc Heroum Filij, in excelso aetatem agentes, quàm honorisica necessitas illis incumbat, insistēdi vestigijs majorum bene praecedentium. Videant quot oculis, immo potius quàm toti mundo fatisfaciendum sit; procul dubio quod vis animi non daret, conferet vis pudoris, & ad ignaviam profligandam, quod propria virtus non valeret, valebit spectator. Apud Plautum ille sic ait; quamvis alio sensu; Eo Sum Eo sum genere natus, magna me facinora decet efficere, Quae post mihi clara, & diu clueant. Ita statuamus; incitamenta nonis esse debere, & faces, gesta nostrorum parentum; non desidiae tibicenes, & (ut ille dicebat) velamenta nequitiae. Ne sancti eorum manes, nostro vitio, pro- brosum illud dictum audire cogantur; Fuêre quondam strennui Milesij. Bene monet Lysiteles apud Comicum; Itane tandem Majores famam tibi tradiderunt tui, Vt, virtute eorum anteparta, per flagitium perderes? Atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres? Tibi Paterque Avosque facilem fecit, & planam viam Ad quaerendum honorem, tu fecisti ut difficilis foret, Cul pâ maximè & desidiâ, tuisque stultis moribus, Praeoptavisti amorem tuum ut virtuti praeponeres, Nunc te hoc pacto credis posse obtegere errata: Cape sis Virtutem animo, & corde expelle desidiam, In foro operam amicis da, haud in lecto amicae, ut solitus es; Si istuc, ut conare, facis indicium, tuum incendes genus, Tim igitur tibi aqua erit Cupido, genus quî restinguas tuum, Ne scintillam quidem relinques, genus quî congliscat tuum, Is est honos homini pudico; meminisse officium suum. Reperatum urbi praesectum, Rex Athalaricus, quondam ita hortatus fuit; Redde laudes posteris tuis, quas tu à majoribus accepisti. At, proh inversi mores, quotusquisque est, qui id co- gitet? Partae quisque gloriae potius securè indormit, quàm de amplisicandâ laboret. Hinc Nobiles multos videmus, & pau- cos, multi cinguli jus habent; pauci meritum. Satis beatos, satis illustres sese existimant, virtute patrum, non secus ac si fama eo- rum legari posset, & non quaeri debeat. Hi sunt, qui alios, om- nia incrementa sua sibi debentes, prae se contemnunt: quos ap= positè hoc heroico dicto percutiemus: Meum genus à me in- cipit, tumm in te desinit. Olim Anacharsis, exprobranti sibi Atti- co cuidam, quòd Scytha esset; respondit; Mihi quidem probro est patria mea, sed tu patriae tuae. Bradeae etiam, jactanti apud po- pulum nobilitatem suam; in calceis eam tantum habere fuit ex- probratum. Antigonus; quum quidam fortissimi patris igna- vissimus filius, stipendia patris rogaret; Ego, inquit, adolescens propter propter cujusque fortitudinem, non propter paternam, stipen- dia numero. Et certè, quum in omni laude, vel existimatione; illa propriè excutienda sint, quae cujusque sunt; & quum mag- nos homines non Fortunâ; sed virtute metiri debeamus; quis tam perversi animi ut Catonem Vatinio praeferre dubitet? Quis fortem illum Iphicratem, & magnum bellatorem, cui nobiles non erant avi, nec fulgidum titulis genus, sed clara virtus; Har- modio non praeferat? Iuvenalis ita sensit; Malo pater tibi sit Thersites, dummodò tu sis AEacidae similis, Vulcaniaque arma capessas; Quàm te Thersitae similem producat Achilles. Idem in eâdem Satyrâ; Haec satis ad Iuvenem, quem nobis fama superbum Tradit, & elatum, plenumque Nerone propinquo: -Sed te censeri laude tuorum Poutice noluerim; sic ut nihil ipse futurae Laudis agas; Miserum est alienae incumbere Famae. Plutarchus; [greek], quis patrem lau- dabit, nisi infoelices filij? Vt itaque finiam, & ad alia me confe- ram; hoc à Velleio Paterculo, tanquam ex Apollinis tripode accipe; Optimus quisque nobilissimus, & in cujuscunque ani- mo virtus inest, ei plurimum est tribuendum; Virtute decet, non sanguine niti. Et, non si magnus eris, bonus eris, sed magnus si bonus. Nemo igitur desperet; Bona enim Mens omnibus patet, omnes hâc su- mus nobiles, & Nullus degener exstat, Ni vitijs pejora fovens, Proprium deserat ortum. Quia auté Sallustij Marium, in principio hujus commentarij, citare coepi; non potui non, totam ejus orationem, in quâ vera Nobilitatis origo deducitur; hîc addere. Tu Lector lege, & intellege. Scio, ego, Quirites, plerosque non îsdem artibus imperium à vobis petere, &, postquàm adepti sunt, gerere: primò industrios, supplices, modicos esse, dein per ignaviam & superbiam aetatem agere. sed mihi contrà videtur: nam, quo pluris est Resp. quàm consulatus, aut praetura, eò majore cura ad- ministrari, ministrari, quàm haec peti debere. neque me fallit, quantum cum maximo beneficio vestro negotij sustineam. bellum parare, simu; & aerario parcere; cogere ad militiam eos, quos nolis offendere; domi, forisque, omnia curare; & ea agere inter invidos, occusantes, factiosos; opinione, Quirites, asperius est. Adhoc, alij si deliquêre, vetus nobilitas, ,majorum facta fortia, cognatorum & affinium opes, clientelae multae, omnia haec praesidio adsunt. mihi spes om- nes in memet sitae: quas necesse est & innocentiâ, & virtute tutari: nam alia infirma sunt. Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me conversa esse; aequos bonosque favere: quippe benefacta mea Reip. procedunt: nobilitate locum invadendi quaerere. quò mihi acrius adnitendum est, uti neque vos ca- piamini, & illi frustrà sint. ita ad hoc aetatis à pueritiâ fui, ut omnes labores, pericula consueta habeam. quae ante vestra beneficia gratuitò faciebam, ea uti, acceptâ mercede, deseram, non est consilium, Quirites. Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere: mihi, qui omnem aetatem in optimis artibus egi, benè facere jam ex consuetudine in naturam vertit. Bellum me gerere cum Iugurtbâ jussistis: quam rem nobi- litas aegerrimè tulit. quaeso, reputate cum animis vestris, num id mutari melius sit, si quam ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale munus mittatis, ho- minem veteris prosapiae, ac multarum imaginum, & nullius stipendij; scilicet uti tantâ in re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem officij sui, ita plerumque evenit, uti, quem vos imperare jussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. At ego scio, Quirites, qui, postquàm Consu- les facti sunt, acta majorum, & Graecorum militaria praecepta legere coepe- rint, homines praeposteri. nam gerere, quàm fieri, tempore posterius, re atque usu prius est. Comparate nunc, Quirites, cum illorum superbiâ me hominem novum. Quae illi audire & legere solent, eorum partem vidi, alia egomet ges- si. quae illi literis, ea ego militando didici. nunc vos existimate, dicta an facta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam. mihi fortuna, illis probra objectantur. quanquam ego naturam unam, & commu- nem omnibus existumo, sed fortissimum quemque generosissimum esse. ac si jam ex patribus Albini, ac Bestiae quaeri posset, mène, an illos ex se gigni ma- luerint: quid responsuros creditis, nisi, sese liberos quàm optimos voluisse? Quod si jure despiciunt me; faciant idem majoribus suis; quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. invident honori meo: ergo invideant labori, inno- centiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. verùm homines corrupti superbiâ, ita aetatem agunt, quasi honores vestros contemnant: ita hos petunt, quasi honestè vixerint. ne illi falsi sunt, qui diversissumas res pariter exspectant, ignaviae voluptatem, & praemia virtutis. Atque etiam, cùm cùm apud vos, aut in Senatu verba faciunt, majores suos extollunt; eorum fortia facta memorando clariores sese putant: quod contrà est. nam, quan- tò vita illorum praeclarior, tantò horum socordia flagitiosior. & profecto ita se res habet. majorum gloria posteris lumen est, neque bona eorum, ne- que mala in occulto patitur. Hujusce rei ego inopiam patior, Quirites; ve- rùm, id quod multò praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. nunc vi- dete quàm iniqui sint. quod ex alienâ virtute sibi arrogant, id mihi ex meâ non concedunt. scilicet quia imagines non habeo, & quia mihi nova no- bilitas est. quam certè peperisse melius est, quàm acceptam corrupisse. Equi- dem ego non ignoro, si jam mihi respondere velint, abundè illis facundam, & compositam orationem fore. sed in maxumo vestro beneficio, cùm omni- bus locis me, vosque, maledictis lacerent, non placuit reticere: ne quis mo- destiam in conscientiam duceret. nam me quidem, ex animi sententiâ, nulla oratio laedere potest. quippe vera, necesse est benè praedicet: falsam vita, moresque mei superant. sed quoniam negotium imposuistis: etiam atque etiam re- putate, num id poenitendum sit. Non possum, fidei causs'd, imagines, nequi triumphos, aut consulatus majorum meorum ostentare: at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia dona nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego plurimis meis laboribus & periculis quaesivi. Non sunt com- posita verba mea: parum id facio. ipsa se virtus satis ostendit: illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. neque litteras Graecas didici. pa- rum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profue- runt. at illa multò optuma reip. doctus sum, hostes ferire, praesidia agitare, nihil metuere, nisi turpem famam: Hiemen & aestatem juxtà pati, humi requiescere; eodem tempore inopiam & laborem tolerare. his ego praeceptis milites hortabor: neque illos arcte colam, me opulenter; neque gloriam meam laborem illorum faciam; hoc est utile, hoc civile imperium, namque, cum tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, hoc est, dominum, non imperatorem esse. haec, atque talia majores vestri faciundo, seque remque publi- cam celebravêre. quîs nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus, nos illorum emulos contemnit; & omnes honores non ex merito, sed quasi debitos à vo- bis repetit. caeterùm homines superbissimi procul errant. Majores eorum om- nia, quae licebat, reliquêre, divitias, imagines, memoriam sui praeclaram: virtutem non reliquere, neque poterant: ea sola neque datur dono, neque ac- cipitur. Sordidum me, & incultis moribus ajunt, quia parum scitè convivium exorno, neque histrionem ullum, nequi pluris pretij cocum, quàm villicum habeo, habeo, quae mihi lubet confiteri Quirites. nam & ex parente meo, & ex alijd sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, om- nibusque, bonis oportere plus gloriae, quàm divitiarum esse. Quin ergo, quod juvat, quod carum aestimant, id semper faciant: ament, potent : ubi adoles- centiam habuêre, ibi senectutem agant, in convivijs, dediti ventri, & turpis- simae parti corporis: sudorem, pulverem, & alia talia relinquant nobis, qui- bus ea epulis jucundiora sunt.

SEQ 22 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Licht schijnt op boomtak NEXT embstma_965_emblem021 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN caption will go here SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac070 MOTTO_LA In degeneres magnorum patrum filius MOTTO

In degeneres magnorum patrum filios.

IC 22C11 ; 25G3(+21 +22) ; 25I12 ; 41A16 ; 86(IN DEGENERES MAGNORUM PATRUM FILIUS) PREV embstma_965_emblem019 URL_IMAGE embstma_965_pic070.jpg ID embstma_965_emblem020 MOTTO_LA_NORM In degeneres magnorum patrum filius CHILDREN CHILDREN_SQRT 0