TEXT_EXPL_XML

<p>Aspice latrinas, nitido quas lumine Titan<lb/> Lustrat, &amp; in tenebris non latuisse sinit:<lb/> Talis is est; quisquis, nullâ laudabilis arte,<lb/> Patriciâ tantum nobilitate tumet.<lb/> </p>

<p>COMMENTARIVS.<lb/> VErissimè Marius apud Sallustium inquit; Quantò vita<lb/> majorum praeclarior, tantò posterorum socordia flagi-<lb/> tiosior est. Vt enim turpitudo objectu lucis insignior,<lb/> atque conspectior fit: sic illa Parentum merita, &amp; splen-<lb/> dor, degenerantium foliorum notas detegunt. Patet hoc in<lb/> Scipionis Africani, Quinti Fabij Maximi Allobrogici, &amp; Marci<lb/> Tullij<lb/> <pb n="embstma_965_fac071"/> Tullij Ciceronis; non Filijs, sed teterrimis portentis, &amp; (ut ille<lb/> dicebat) benè natis asinis, quos heroum illorum Parentū facta,<lb/> non illustraruntl sed prodiderunt, &amp; ridendos toti orbi propi-<lb/> narunt, ita ut satius fuisset illos latuisse; quàm in tam clarâ luce<lb/> à parentibys suis collocatos esse. Quia (ut Iuvenalis inquit)<lb/> Omne animi vitium tantò conspectius in se<lb/> Crimen habet, quantò major qui peccat habetur.<lb/> Cicero in officijs; Si quis ab ineunte aetate habet causam cele-<lb/> britatis, &amp; nominis, aut à patre acceptam, aut aliquo casu à For-<lb/> tunâ; in hunc oculi omnium conjiciuntur, atque in eum, quid<lb/> agat, quomodò vivat, inquiritur, &amp; tanquam in clarissimâ luce<lb/> versetur; ita nullū potest esse illius obscurū dictum, aut factum.<lb/> Et sic in maximâ Fortunâ minimū licentiae est. Scivit hoc Pinda-<lb/> rus, quū aurea haec dicta, ad Hieronē Siciliae Regem proferret;<lb/> Attamen (melior enim miseratione invidia)<lb/> Ne omitte honesta; guberna<lb/> Iusto clavo populam,<lb/> Veracemque ad incudem<lb/> Fabrica linguam,<lb/> Si enim vel leve eruperit;<lb/> Magnum feretur<lb/> Abs te; multorum dispensator<lb/> Es: multi testes utrisque fidi,<lb/> Claudianus ad Honorium;<lb/> Hoc te praetereà crebro sermone monebo,<lb/> Vt te totius medio telluris in orbe<lb/> Vivere cognoscas; cunctis tua gentibus esse<lb/> Facta palam, nec posse dari regalibus unquam<lb/> Secretum vitijs; nam lux altissima Fati<lb/> Occultum nihil esse sinit, latebra asque per omnes<lb/> Intrat, &amp; abstrusos explorat Fama recessus.<lb/> Videant nunc Heroum Filij, in excelso aetatem agentes, quàm<lb/> honorisica necessitas illis incumbat, insistēdi vestigijs majorum<lb/> bene praecedentium. Videant quot oculis, immo potius quàm<lb/> toti mundo fatisfaciendum sit; procul dubio quod vis animi<lb/> non daret, conferet vis pudoris, &amp; ad ignaviam profligandam,<lb/> quod propria virtus non valeret, valebit spectator. Apud<lb/> Plautum ille sic ait; quamvis alio sensu;<lb/> Eo Sum<lb/> <pb n="embstma_965_fac072"/> Eo sum genere natus, magna me facinora decet efficere,<lb/> Quae post mihi clara, &amp; diu clueant.<lb/> Ita statuamus; incitamenta nonis esse debere, &amp; faces, gesta<lb/> nostrorum parentum; non desidiae tibicenes, &amp; (ut ille dicebat)<lb/> velamenta nequitiae. Ne sancti eorum manes, nostro vitio, pro-<lb/> brosum illud dictum audire cogantur;<lb/> Fuêre quondam strennui Milesij.<lb/> Bene monet Lysiteles apud Comicum;<lb/> Itane tandem Majores famam tibi tradiderunt tui,<lb/> Vt, virtute eorum anteparta, per flagitium perderes?<lb/> Atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres?<lb/> Tibi Paterque Avosque facilem fecit, &amp; planam viam<lb/> Ad quaerendum honorem, tu fecisti ut difficilis foret,<lb/> Cul pâ maximè &amp; desidiâ, tuisque stultis moribus,<lb/> Praeoptavisti amorem tuum ut virtuti praeponeres,<lb/> Nunc te hoc pacto credis posse obtegere errata:<lb/> Cape sis Virtutem animo, &amp; corde expelle desidiam,<lb/> In foro operam amicis da, haud in lecto amicae, ut solitus es;<lb/> Si istuc, ut conare, facis indicium, tuum incendes genus,<lb/> Tim igitur tibi aqua erit Cupido, genus quî restinguas tuum,<lb/> Ne scintillam quidem relinques, genus quî congliscat tuum,<lb/> Is est honos homini pudico; meminisse officium suum.<lb/> Reperatum urbi praesectum, Rex Athalaricus, quondam ita<lb/> hortatus fuit; Redde laudes posteris tuis, quas tu à majoribus<lb/> accepisti. At, proh inversi mores, quotusquisque est, qui id co-<lb/> gitet? Partae quisque gloriae potius securè indormit, quàm de<lb/> amplisicandâ laboret. Hinc Nobiles multos videmus, &amp; pau-<lb/> cos, multi cinguli jus habent; pauci meritum. Satis beatos, satis<lb/> illustres sese existimant, virtute patrum, non secus ac si fama eo-<lb/> rum legari posset, &amp; non quaeri debeat. Hi sunt, qui alios, om-<lb/> nia incrementa sua sibi debentes, prae se contemnunt: quos ap=<lb/> positè hoc heroico dicto percutiemus: Meum genus à me in-<lb/> cipit, tumm in te desinit. Olim Anacharsis, exprobranti sibi Atti-<lb/> co cuidam, quòd Scytha esset; respondit; Mihi quidem probro<lb/> est patria mea, sed tu patriae tuae. Bradeae etiam, jactanti apud po-<lb/> pulum nobilitatem suam; in calceis eam tantum habere fuit ex-<lb/> probratum. Antigonus; quum quidam fortissimi patris igna-<lb/> vissimus filius, stipendia patris rogaret; Ego, inquit, adolescens<lb/> propter<lb/> <pb n="embstma_965_fac073"/> propter cujusque fortitudinem, non propter paternam, stipen-<lb/> dia numero. Et certè, quum in omni laude, vel existimatione;<lb/> illa propriè excutienda sint, quae cujusque sunt; &amp; quum mag-<lb/> nos homines non Fortunâ; sed virtute metiri debeamus; quis<lb/> tam perversi animi ut Catonem Vatinio praeferre dubitet? Quis<lb/> fortem illum Iphicratem, &amp; magnum bellatorem, cui nobiles<lb/> non erant avi, nec fulgidum titulis genus, sed clara virtus; Har-<lb/> modio non praeferat? Iuvenalis ita sensit;<lb/> Malo pater tibi sit Thersites, dummodò tu sis<lb/> AEacidae similis, Vulcaniaque arma capessas;<lb/> Quàm te Thersitae similem producat Achilles.<lb/> Idem in eâdem Satyrâ;<lb/> Haec satis ad Iuvenem, quem nobis fama superbum<lb/> Tradit, &amp; elatum, plenumque Nerone propinquo:<lb/> -Sed te censeri laude tuorum<lb/> Poutice noluerim; sic ut nihil ipse futurae<lb/> Laudis agas; Miserum est alienae incumbere Famae.<lb/> Plutarchus; [greek], quis patrem lau-<lb/> dabit, nisi infoelices filij? Vt itaque finiam, &amp; ad alia me confe-<lb/> ram; hoc à Velleio Paterculo, tanquam ex Apollinis tripode<lb/> accipe; Optimus quisque nobilissimus, &amp; in cujuscunque ani-<lb/> mo virtus inest, ei plurimum est tribuendum;<lb/> Virtute decet, non sanguine niti.<lb/> Et, non si magnus eris, bonus eris, sed magnus si bonus. Nemo<lb/> igitur desperet; Bona enim Mens omnibus patet, omnes hâc su-<lb/> mus nobiles, &amp;<lb/> Nullus degener exstat,<lb/> Ni vitijs pejora fovens,<lb/> Proprium deserat ortum.<lb/> Quia auté Sallustij Marium, in principio hujus commentarij,<lb/> citare coepi; non potui non, totam ejus orationem, in quâ vera<lb/> Nobilitatis origo deducitur; hîc addere. Tu Lector lege, &amp; <lb/> intellege.<lb/> Scio, ego, Quirites, plerosque non îsdem artibus imperium à vobis petere,<lb/> &amp;, postquàm adepti sunt, gerere: primò industrios, supplices, modicos esse,<lb/> dein per ignaviam &amp; superbiam aetatem agere. sed mihi contrà videtur:<lb/> nam, quo pluris est Resp. quàm consulatus, aut praetura, eò majore cura ad-<lb/> ministrari,<lb/> <pb n="embstma_965_fac074"/> ministrari, quàm haec peti debere. neque me fallit, quantum cum maximo<lb/> beneficio vestro negotij sustineam. bellum parare, simu; &amp; aerario parcere;<lb/> cogere ad militiam eos, quos nolis offendere; domi, forisque, omnia curare; &amp;<lb/> ea agere inter invidos, occusantes, factiosos; opinione, Quirites, asperius est.<lb/> Adhoc, alij si deliquêre, vetus nobilitas, ,majorum facta fortia, cognatorum<lb/> &amp; affinium opes, clientelae multae, omnia haec praesidio adsunt. mihi spes om-<lb/> nes in memet sitae: quas necesse est &amp; innocentiâ, &amp; virtute tutari: nam alia<lb/> infirma sunt. Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me conversa esse;<lb/> aequos bonosque favere: quippe benefacta mea Reip. procedunt: nobilitate<lb/> locum invadendi quaerere. quò mihi acrius adnitendum est, uti neque vos ca-<lb/> piamini, &amp; illi frustrà sint. ita ad hoc aetatis à pueritiâ fui, ut omnes labores,<lb/> pericula consueta habeam. quae ante vestra beneficia gratuitò faciebam, ea<lb/> uti, acceptâ mercede, deseram, non est consilium, Quirites. Illis difficile est<lb/> in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere: mihi,<lb/> qui omnem aetatem in optimis artibus egi, benè facere jam ex consuetudine<lb/> in naturam vertit. Bellum me gerere cum Iugurtbâ jussistis: quam rem nobi-<lb/> litas aegerrimè tulit. quaeso, reputate cum animis vestris, num id mutari melius<lb/> sit, si quam ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale munus mittatis, ho-<lb/> minem veteris prosapiae, ac multarum imaginum, &amp; nullius stipendij; scilicet<lb/> uti tantâ in re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo<lb/> monitorem officij sui, ita plerumque evenit, uti, quem vos imperare jussistis, is<lb/> sibi imperatorem alium quaerat. At ego scio, Quirites, qui, postquàm Consu-<lb/> les facti sunt, acta majorum, &amp; Graecorum militaria praecepta legere coepe-<lb/> rint, homines praeposteri. nam gerere, quàm fieri, tempore posterius, re atque<lb/> usu prius est. Comparate nunc, Quirites, cum illorum superbiâ me hominem<lb/> novum. Quae illi audire &amp; legere solent, eorum partem vidi, alia egomet ges-<lb/> si. quae illi literis, ea ego militando didici. nunc vos existimate, dicta an<lb/> facta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam. mihi<lb/> fortuna, illis probra objectantur. quanquam ego naturam unam, &amp; commu-<lb/> nem omnibus existumo, sed fortissimum quemque generosissimum esse. ac si<lb/> jam ex patribus Albini, ac Bestiae quaeri posset, mène, an illos ex se gigni ma-<lb/> luerint: quid responsuros creditis, nisi, sese liberos quàm optimos voluisse?<lb/> Quod si jure despiciunt me; faciant idem majoribus suis; quibus, uti mihi, ex<lb/> virtute nobilitas coepit. invident honori meo: ergo invideant labori, inno-<lb/> centiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. verùm homines<lb/> corrupti superbiâ, ita aetatem agunt, quasi honores vestros contemnant: ita<lb/> hos petunt, quasi honestè vixerint. ne illi falsi sunt, qui diversissumas res<lb/> pariter exspectant, ignaviae voluptatem, &amp; praemia virtutis. Atque etiam,<lb/> cùm<lb/> <pb n="embstma_965_fac075"/> cùm apud vos, aut in Senatu verba faciunt, majores suos extollunt; eorum<lb/> fortia facta memorando clariores sese putant: quod contrà est. nam, quan-<lb/> tò vita illorum praeclarior, tantò horum socordia flagitiosior. &amp; profecto<lb/> ita se res habet. majorum gloria posteris lumen est, neque bona eorum, ne-<lb/> que mala in occulto patitur. Hujusce rei ego inopiam patior, Quirites; ve-<lb/> rùm, id quod multò praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. nunc vi-<lb/> dete quàm iniqui sint. quod ex alienâ virtute sibi arrogant, id mihi ex<lb/> meâ non concedunt. scilicet quia imagines non habeo, &amp; quia mihi nova no-<lb/> bilitas est. quam certè peperisse melius est, quàm acceptam corrupisse. Equi-<lb/> dem ego non ignoro, si jam mihi respondere velint, abundè illis facundam,<lb/> &amp; compositam orationem fore. sed in maxumo vestro beneficio, cùm omni-<lb/> bus locis me, vosque, maledictis lacerent, non placuit reticere: ne quis mo-<lb/> destiam in conscientiam duceret. nam me quidem, ex animi sententiâ, nulla<lb/> oratio laedere potest. quippe vera, necesse est benè praedicet: falsam vita,<lb/> moresque mei superant. sed quoniam negotium imposuistis: etiam atque etiam re-<lb/> putate, num id poenitendum sit. Non possum, fidei causs'd, imagines, nequi<lb/> triumphos, aut consulatus majorum meorum ostentare: at, si res postulet,<lb/> hastas, vexillum, phaleras, alia dona nobilitas, non hereditate relicta, ut illa<lb/> illis, sed quae ego plurimis meis laboribus &amp; periculis quaesivi. Non sunt com-<lb/> posita verba mea: parum id facio. ipsa se virtus satis ostendit: illis artificio<lb/> opus est, ut turpia facta oratione tegant. neque litteras Graecas didici. pa-<lb/> rum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profue-<lb/> runt. at illa multò optuma reip. doctus sum, hostes ferire, praesidia agitare,<lb/> nihil metuere, nisi turpem famam: Hiemen &amp; aestatem juxtà pati, humi<lb/> requiescere; eodem tempore inopiam &amp; laborem tolerare. his ego praeceptis<lb/> milites hortabor: neque illos arcte colam, me opulenter; neque gloriam meam<lb/> laborem illorum faciam; hoc est utile, hoc civile imperium, namque, cum<lb/> tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, hoc est, dominum, non<lb/> imperatorem esse. haec, atque talia majores vestri faciundo, seque remque publi-<lb/> cam celebravêre. quîs nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus, nos illorum<lb/> emulos contemnit; &amp; omnes honores non ex merito, sed quasi debitos à vo-<lb/> bis repetit. caeterùm homines superbissimi procul errant. Majores eorum om-<lb/> nia, quae licebat, reliquêre, divitias, imagines, memoriam sui praeclaram:<lb/> virtutem non reliquere, neque poterant: ea sola neque datur dono, neque ac-<lb/> cipitur. Sordidum me, &amp; incultis moribus ajunt, quia parum scitè convivium<lb/> exorno, neque histrionem ullum, nequi pluris pretij cocum, quàm villicum<lb/> habeo,<lb/> <pb n="embstma_965_fac076"/> habeo, quae mihi lubet confiteri Quirites. nam &amp; ex parente meo, &amp; ex alijd<lb/> sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, om-<lb/> nibusque, bonis oportere plus gloriae, quàm divitiarum esse. Quin ergo, quod<lb/> juvat, quod carum aestimant, id semper faciant: ament, potent : ubi adoles-<lb/> centiam habuêre, ibi senectutem agant, in convivijs, dediti ventri, &amp; turpis-<lb/> simae parti corporis: sudorem, pulverem, &amp; alia talia relinquant nobis, qui-<lb/> bus ea epulis jucundiora sunt.<lb/> </p>

SEQ

22

PARENT

embstma_965

HIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

ANNOT

Licht schijnt op boomtak

NEXT

embstma_965_emblem021

IIHIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

caption will go here

SOURCE_FILE

embstma_965.xml

LINK_FACSIMILE

embstma_965_fac070

MOTTO_LA

In degeneres magnorum patrum filius

MOTTO

<p>In degeneres magnorum patrum filios.</p>

IC

22C11

25G3(+21 +22)

25I12

41A16

86(IN DEGENERES MAGNORUM PATRUM FILIUS)

PREV

embstma_965_emblem019

URL_IMAGE

embstma_965_pic070.jpg

ID

embstma_965_emblem020

MOTTO_LA_NORM

In degeneres magnorum patrum filius