$ TEXT_EXPL_XML

Quò flamma fumo clarius sese exerit; Hòc est minus vivacior; namque imminentis finis, est maturitas Praecursor, atque nuncius: Rarò perennat ingenï praecox vigor, Puerque qui spirat virum.

;

QVintilianus inquit; praecox illud ingeniorum genus ra- rissimè pervenire ad frugem: & vulgò asserunt; qui pueri adhuc, & usque à cunabulis sapiunt, scientiaque ad suorum mensium calculos numerant; eos vel citò occidere; vel in illam stultitiam, quam infantes declinarunt; senes incur- rere. Quod Actius approbare videtur, qui apud Aulum Gel- lium ait; sibi in juvenilibus ingenijs, itidem ut in pomis imma- turis, placere acerbitatem; nam haec demum maturescunt. Por- rò maturitas tempestivam adfert suavitatem, reliqua antè tem- pus putrescunt. Doeminae quae maturius pariunt, citius senes- cunt: Velut in Calignis, Indiae gente, quinquennes pariunt, & octavum annum non excedunt. Floret prima Amygdalus, po- strema parit. Salix citò semen profert, & perdit. Itidem nimis praecocia illa ingenia, quae animalibus istis, quae ἡμερόβια voca- mus, penè sunt similia; tam properè occidunt, quàm nascuntur. Leonis catuli informes nascuntur, vix egrediuntur semestres, non moventur, nisi bimestres; ita etiam, quae egregia futura sunt, serò proveniunt, & lentis auctibus absolvuntur. Scivit hos Apuleius, quum diceret; odi puerulum praecoci sapientiâ, quem cum Sophocle ἀνδρὸπαιδα vocare possumus. Cur autem praeco- cia illa ingenia rarò diuturna sint; haec (ni fallor) causa est; quia, quicquid ad summum pervenit, tendit adexitum. Nec ultimum tempus exspectant, quae primo Vere maturuereunt; In rerum natura celer, nimisque praecox cucurbita se in altum cacumen brevi admodum temporis spatio effert, & quum de se quid magni promittere videtur, deficit. Sic ingenia quò illustriora sunt, eò breviora; Nam ubi incremento locus non est, vicinus adest occasus. Difficilis in perfecto mora est, naturaliterque, quod procedere non potest, recidit.

SEQ 23 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Hel oplichtend vuur (Vergankelijke vroegrijpheid) NEXT embstma_965_emblem022 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN caption will go here SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac077 MOTTO_LA Quod cito fit, cito perit MOTTO

Quod citò fit, citò perit.

IC 11R7 ; 41B16 ; 41B162 ; 51F521(+4) ; 86(QUOD CITO FIT, CITO PERIT) PREV embstma_965_emblem020 URL_IMAGE embstma_965_pic077.jpg ID embstma_965_emblem021 MOTTO_LA_NORM Quod cito fit, cito perit CHILDREN CHILDREN_SQRT 0