| TEXT_EXPL_XML |
<p>Quò flamma fumo clarius sese exerit;<lb/> Hòc est minus vivacior;<lb/> namque imminentis finis, est maturitas<lb/> Praecursor, atque nuncius:<lb/> Rarò perennat ingenï praecox vigor,<lb/> Puerque qui spirat virum.<lb/> </p> <p>QVintilianus inquit; praecox illud ingeniorum genus ra-<lb/> rissimè pervenire ad frugem: & vulgò asserunt; qui<lb/> pueri adhuc, & usque à cunabulis sapiunt, scientiaque<lb/> <pb n="embstma_965_fac078"/> ad suorum mensium calculos numerant; eos vel citò occidere;<lb/> vel in illam stultitiam, quam infantes declinarunt; senes incur-<lb/> rere. Quod Actius approbare videtur, qui apud Aulum Gel-<lb/> lium ait; sibi in juvenilibus ingenijs, itidem ut in pomis imma-<lb/> turis, placere acerbitatem; nam haec demum maturescunt. Por-<lb/> rò maturitas tempestivam adfert suavitatem, reliqua antè tem-<lb/> pus putrescunt. Doeminae quae maturius pariunt, citius senes-<lb/> cunt: Velut in Calignis, Indiae gente, quinquennes pariunt, &<lb/> octavum annum non excedunt. Floret prima Amygdalus, po-<lb/> strema parit. Salix citò semen profert, & perdit. Itidem nimis<lb/> praecocia illa ingenia, quae animalibus istis, quae <foreign lang="el">ἡμερόβια</foreign> voca-<lb/> mus, penè sunt similia; tam properè occidunt, quàm nascuntur.<lb/> Leonis catuli informes nascuntur, vix egrediuntur semestres,<lb/> non moventur, nisi bimestres; ita etiam, quae egregia futura<lb/> sunt, serò proveniunt, & lentis auctibus absolvuntur. Scivit hos<lb/> Apuleius, quum diceret; odi puerulum praecoci sapientiâ, quem<lb/> cum Sophocle <foreign lang="el">ἀνδρὸπαιδα</foreign> vocare possumus. Cur autem praeco-<lb/> cia illa ingenia rarò diuturna sint; haec (ni fallor) causa est; quia,<lb/> quicquid ad summum pervenit, tendit adexitum. Nec ultimum<lb/> tempus exspectant, quae primo Vere maturuereunt; In rerum<lb/> natura celer, nimisque praecox cucurbita se in altum cacumen<lb/> brevi admodum temporis spatio effert, & quum de se quid<lb/> magni promittere videtur, deficit. Sic ingenia quò illustriora<lb/> sunt, eò breviora; Nam ubi incremento locus non est, vicinus<lb/> adest occasus. Difficilis in perfecto mora est, naturaliterque,<lb/> quod procedere non potest, recidit.<lb/> </p> |
| SEQ |
23 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Hel oplichtend vuur (Vergankelijke vroegrijpheid) |
| NEXT |
embstma_965_emblem022 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
caption will go here |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac077 |
| MOTTO_LA |
Quod cito fit, cito perit |
| MOTTO |
<p>Quod citò fit, citò perit.</p> |
| IC |
11R7 41B16 41B162 51F521(+4) 86(QUOD CITO FIT, CITO PERIT) |
| PREV |
embstma_965_emblem020 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic077.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem021 |
| MOTTO_LA_NORM |
Quod cito fit, cito perit |