$ TEXT_EXPL_XML
Excubias grus sola gerit, pars caetera dormit
Tuta, nec infidos sperat ab hoste dolos:
Grus notat haec Regem, vigilantem pro grege, qui si
Dormiat; incautum vastet ovile lupus.
COMMENTARIVS.
PLinius Naturalis Historiae Lib.x. Cap. XXIII. haec sequen-
tia de Gruibus commemorat: Inducias habet gens Pyg-
mea, abscessu Gruum cum ijs dimicantium. Immensus est
tractus quò veniunt, si quis reputet, à mari Eoo. Quandò
proficiscantur consentiunt; volant ad prospiciendum, altè, Du-
cem, quam sequantur eligunt; in extremo agmine, per vices qui
excla-
cubias habent nocturnis temporibus. Excubitor lapillum pede
sustinet, qui laxatus somno, & decidens, indiligentiam coar-
goat. Caeterae dormiunt capite infrà alam condito, alternis pe-
dibus insistentes. Dux erecto providet collo & praedicit. Haec
ille: Quibus typum nobis, & subditorum, & veri Regis, pro-
ponit. Vt enim Dux ille Gruum, alijs dormientibus, erecto col-
lo providet. sic verum Regem, pro subditis vigilantē, & ocula-
tum [greek], id est, à fronte, & à tergo (secundū Home-
rum) esse oportet: & (ut Plautus in Aululariâ inquit) in occipi-
tio quoque habere oculos debet. Plutarchus in Commentario
de Iside & Osiride refert; in Hieroglyphicis AEgyptiorum pictu-
ris, Regis simulachrum fuisse Oculum: qquo scilicet vigilantia,
cum rectâ, justaque rerum administratione, significabatur. Hinc
Graeci [greek] reges dixerunt, ut Plutarchus interpretatur, [greek]
,quod est curam gerere: Imperator Iustinianus me-
mor fuit; dum ait, se noctes ducere insomnes; ut quietem poste-
ris praeparet. Et Silius Italicus inquit;
Turpe duci totam somno traducere noctem,
O Rector Lybiae vigili stant bella magistro.
Est enim Rex, quemadmodum Plato in Politicis asserit [greek]
, id est, Dcus quispiam humanus, qui eligitur, non ut
se molliter curet, sed up ipsum, ij qui elegerunt, benè beatè-
qua agant. Malè ille se gerit, qui ex magnâ Fortunâ licentiam
tantum usurpat; qui non curis intentus, sed stupris, & adulte-
rijs principem agit, at versus, bonusque, sciat, maximo imperio
maximam curam inesse. Cumque sit [greek]; scire debet;
civium non servitutem sibi traditam, sed tutelam, nec Rempub-
licam suam esse, sed se Reipublicae. Monet hoc Poëta:
Tu civem, Patremque geras, tu consule cunctis,
Non tibi; nec tua te moveant, sed publica damna.
Ille vitâ suâ & moribus alijs praeeat; quia
Non sic inflectere sensus
Humanos Edictavalent, quàm vita regentis.
Exemplo Catonis, qui
Ipse manu sua pila gerens, praecedit anheli
Militis ora pedes, monstrat tolerare labores;
Non jubet, & vullâ vebitur service supinus.
Carpen-
Carpentoque sedens, somni parcissimus ipse est,
Vltimus haustor aquae, quum tandem fonte reperto,
Indiga cogatur latices potare juventus,
Stat dum lixa bibat:
Benè mehercules: Facta enim Regum, & Principum, jussa sunt:
Tacita haec lex est, haec conditio Principum, ut quicquid fa-
ciant, praecipere videantur, & , rectè facere cives suos, faciendo
doceant. Sit itaque continuis laboribus intentus; Noctes om-
nes, diesque perpeti sollicitudine pro salute omnium cogitet,
quod breviter illius munus est, & in fine finis.
Sapiens
Typus Regis.
IC 25D1 ; 25F37(CRANE)(+46) ; 25F37(CRANE)(+47) ; 25F37(CRANE)(+5245) ; 44B10 ; 52A23(+4) ; 86(TYPUS REGIS) PREV embstma_965_emblem021 URL_IMAGE embstma_965_pic079.jpg ID embstma_965_emblem022 MOTTO_LA_NORM Typus regis CHILDREN CHILDREN_SQRT 0