$ TEXT_EXPL_XML
Sponte suâ unigenum fert tantum Arbuscula fructum;
Ast eadem varios insitione parit:
Naturam quicunque rudem non excolit, ille
Semper idem est; cultu fit sibi dissimilis.
COMMENTARIVS.
CVM tota ratio foelicitatis humanae, his tribus potissi-
mum rebus constet; Naturâ, Ratione, & Exercitatione:
& Natura sit docilitas ac propensio nobis insita, ad res
honestas; Ratio, doctrina quae monitis constat & prae-
ceptis; Exercitatio, usus ejus habitus, quam Natura, sive Deus
nobis insevit; vehementer mediussidius mihi errare videntur;
qui
marcere, & torpere sinunt. Vt enim fructus aut unius tantum
generis, aut utplurimum insipidos gignit arbor, citrà curam in-
sitionis; ut agri non solum nullas fruges, sed tribulos, carduos
& lolium producunt, si non excolantur, exculti verò innume-
ra & varij generis frumenta pariunt: sic homo, nisi Naturam,
nobile illid Dei depositum, doctrinâ excolat, tanquam rudis
Massa, & cui nulla forma est inducta, in hoc mundi thetro ver-
satur; secus in se uno omnia habet, nullaque est disciplina quam
non apprehendat, si praeceptionibus, & exercitatione instite-
semenque virtutum, quod doctrinâ suscitatur, non secus ac
scintilla, levi flatu adjuta, ignem suum explicat. Testatur id
Boëtius,
Intus est hominum vigor
Arce conditus abditâ.
Et alio loco idem,
Haeret profectò semen introsum Veri
Quod excitatur ventilante doctrinâ,
Nam cur rogati sponte recta censetis
Ni mersus alto viveret fomes corde?
Et si Platonis Musa personat verum,
Quod quisque discit, immemor recordatur.
Libet hîc addere elegantissimos magni illius Scaligeri versus;
Istos animi igniculos, seminaria ista,
Queis sevit agros ingeni, beata rerum
Natura parens, studijs augescere par est,
Aut splendor abit perditus aerugnie tetrâ.
Indigni certè tantis Dei muneribus qui haec negligunt & pu-
trescere sinunt, quum alioqui, si bonus cultor ea excepisset, si-
milia origini suae divinae prodijssent, & paria his, ex quibus or-
ta sunt, excrevissent. nunc, quia colonum negligentem sortita
sunt, necantur, & purgamenta pro frugibus pariunt. Apuleius
asserit hominem nec perfecte bonum, nec malum nasci, sed
utriusque semina ei à naturâ indita, quae institutione in hanc,
vel illam partem emicant. Vide quantum valeat ille cultus, cui
(quod Demosthenes de Pronunciatione dicebat) prima, secun-
da, & tertia debentur. Quamvis autem Natura quosdam à se
impetus
Romanae fidicen Lyrae;
Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant.
Animavertit & hoc Vegetius in Militari suâ doctrinâ, dum
ait; Paucos viros fortes natura procreat, bonâ institutione plu-
res reddet industria. Haec est, quae Elephantem faciat sunambu-
lum, morionem Asinum. Et ad quid non fingat hominem, ani-
mal omnis Disciplinae capax? Vincamus itaque, aut saltem ad-
juvemus, Naturam diligentiâ, excludamus torporis somnium.
Rationis
Ars naturam juvat.
IC 41A68 ; 47I134 ; 52A13(+4) ; 54F13(+4) ; 86(ARS NATURAM IUVAT) PREV embstma_965_emblem023 URL_IMAGE embstma_965_pic086.jpg ID embstma_965_emblem024 MOTTO_LA_NORM Ars naturam iuvat CHILDREN CHILDREN_SQRT 0