| TEXT_EXPL_XML |
<p>Sponte suâ unigenum fert tantum Arbuscula fructum;<lb/> Ast eadem varios insitione parit:<lb/> Naturam quicunque rudem non excolit, ille<lb/> Semper idem est; cultu fit sibi dissimilis.<lb/> </p> <p>COMMENTARIVS.<lb/> CVM tota ratio foelicitatis humanae, his tribus potissi-<lb/> mum rebus constet; Naturâ, Ratione, & Exercitatione:<lb/> & Natura sit docilitas ac propensio nobis insita, ad res<lb/> honestas; Ratio, doctrina quae monitis constat & prae-<lb/> ceptis; Exercitatio, usus ejus habitus, quam Natura, sive Deus<lb/> nobis insevit; vehementer mediussidius mihi errare videntur;<lb/> qui<lb/> <pb n="embstma_965_fac087"/> qui satis esse putant nasci, coecamque naturam in tenebris suis<lb/> marcere, & torpere sinunt. Vt enim fructus aut unius tantum<lb/> generis, aut utplurimum insipidos gignit arbor, citrà curam in-<lb/> sitionis; ut agri non solum nullas fruges, sed tribulos, carduos<lb/> & lolium producunt, si non excolantur, exculti verò innume-<lb/> ra & varij generis frumenta pariunt: sic homo, nisi Naturam,<lb/> nobile illid Dei depositum, doctrinâ excolat, tanquam rudis<lb/> Massa, & cui nulla forma est inducta, in hoc mundi thetro ver-<lb/> satur; secus in se uno omnia habet, nullaque est disciplina quam<lb/> non apprehendat, si praeceptionibus, & exercitatione instite-<lb/> semenque virtutum, quod doctrinâ suscitatur, non secus ac <lb/> scintilla, levi flatu adjuta, ignem suum explicat. Testatur id<lb/> Boëtius,<lb/> Intus est hominum vigor<lb/> Arce conditus abditâ.<lb/> Et alio loco idem,<lb/> Haeret profectò semen introsum Veri<lb/> Quod excitatur ventilante doctrinâ,<lb/> Nam cur rogati sponte recta censetis<lb/> Ni mersus alto viveret fomes corde?<lb/> Et si Platonis Musa personat verum,<lb/> Quod quisque discit, immemor recordatur.<lb/> Libet hîc addere elegantissimos magni illius Scaligeri versus;<lb/> Istos animi igniculos, seminaria ista,<lb/> Queis sevit agros ingeni, beata rerum<lb/> Natura parens, studijs augescere par est,<lb/> Aut splendor abit perditus aerugnie tetrâ.<lb/> Indigni certè tantis Dei muneribus qui haec negligunt & pu-<lb/> trescere sinunt, quum alioqui, si bonus cultor ea excepisset, si-<lb/> milia origini suae divinae prodijssent, & paria his, ex quibus or-<lb/> ta sunt, excrevissent. nunc, quia colonum negligentem sortita<lb/> sunt, necantur, & purgamenta pro frugibus pariunt. Apuleius<lb/> asserit hominem nec perfecte bonum, nec malum nasci, sed<lb/> utriusque semina ei à naturâ indita, quae institutione in hanc,<lb/> vel illam partem emicant. Vide quantum valeat ille cultus, cui<lb/> (quod Demosthenes de Pronunciatione dicebat) prima, secun-<lb/> da, & tertia debentur. Quamvis autem Natura quosdam à se<lb/> impetus<lb/> <pb n="embstma_965_fac088"/> impetus sumat; excolendo tamen perficienda est. Dicet hoc<lb/> Romanae fidicen Lyrae;<lb/> Doctrina sed vim promovet insitam,<lb/> Rectique cultus pectora roborant.<lb/> Animavertit & hoc Vegetius in Militari suâ doctrinâ, dum<lb/> ait; Paucos viros fortes natura procreat, bonâ institutione plu-<lb/> res reddet industria. Haec est, quae Elephantem faciat sunambu-<lb/> lum, morionem Asinum. Et ad quid non fingat hominem, ani-<lb/> mal omnis Disciplinae capax? Vincamus itaque, aut saltem ad-<lb/> juvemus, Naturam diligentiâ, excludamus torporis somnium.<lb/> Rationis<lb/> </p> |
| SEQ |
26 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Ent wordt op boom geplaatst (Veredeling van talent) |
| NEXT |
embstma_965_emblem025 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
A man grafting a tree in a landscape; a spade on the ground |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac086 |
| MOTTO_LA |
Ars naturam iuvat |
| MOTTO |
<p>Ars naturam juvat.</p> |
| IC |
41A68 47I134 52A13(+4) 54F13(+4) 86(ARS NATURAM IUVAT) |
| PREV |
embstma_965_emblem023 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic086.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem024 |
| MOTTO_LA_NORM |
Ars naturam iuvat |