$ TEXT_EXPL_XML

Vt dira Serpens semper in solo repens, Ciconiae perenne concitat bellum; Sic vilis illa turba Mentis, Affectus, Rationis altae regium impetunt callem.

;

COMMENTARIVS. EX hieroglyphicis sculpturis, petitum Eblema. AEgyptij enim, quum internum illud Affectuum cum Ratione bel- lum designarent; Serpentem cum Ciconia belligerantem depingebant. Scribit autem Plinius Naturalis Historiae Lib. x. Cap XXIII. Ciconias esse Serpentum exitium, eâque de eausâ tantum eis honoris haberi solitum, ut in Thessaliâ capi- tale tale fuerit occidisse Ciconiam. Notamus verò & nos, cum AEgyptijs, per hoc Emblema, Affectuum cum Ratione praelium; quo nec perculosius aliud, quia occultum, & domesticum, nec saevius, quia cum plus quàm Cadmeis hostibus, nec unde major gloria, quia nobiscum est. Etenim volputatem vicisse, voluptas maxima est, nec ulla major est victoria, quàm e, quae de cupidi- tatibus nostris refertur. Qui hostem vicerit illo fortior fuit; qui libidinem repressit seipso fortior fuit. Porrò nemini ignotū est; Hominem esse prodigiosum quoddam animal, constans dua- bus partibus, Animâ scilicet, & corpore, illâ velut numine quo- dam, hoc tanquam vili pecude. Siquidem corpore usque adeò reliquo brutorum generi non praestamus, ut omnibus dotibus non inveniamur inferiores; Animâ verò, adeò divinitatis sumus capaces, ut ipsas etiam Angelicas mentes liceat praetervolare. Iunctae hae inter se sunt partes, sed concordiâ quâdam discordi; nec facile inter eas convenit, utique cum de imperio agitur, aut servitute; regere enim utraque vult, & magis illa, quae non de- bet. Terra attollere se suprà ignem suum conatur, & coenum hoc, suprà coelum. Anima, generis aetherei memor, contrà stat, Et secretam gannit in aurem. Hinc perplexa inter se tumultuantium seditio. Neque verò hanc discordiam, fabulosus ille Poëtarum Prometheus, nobis inseruit, adjunctâ menti hostrae, de quoque animante particulâ; ut sensit Horatius, quum inquit, Fertur Prometheus addere principi Limo coactus particulam undique Dissectam, & insani Leonis Vim stomach apposuisse nostro; Neque primitiva conditio haec indidit; sed peccatum, quod be- nè conditum erat, malè depravavit. Anteà Mens Corpori sine negotio imperabat, illud verò promptissimè parebat; nunc in- verso ordine, quod parere debet, regere instituit, mirasque tra- gaedidas ac pugnas ciet. Quarum domitorem, summus ille Impe- rator, dedit Rationem, cui origo à Coelo est; ut meritò ita mag- nificè eam Seneca celebrarit; Partem in homine divini spiritus mersam: Et Augustinus; Aspectum mentis, qui bonum, malum- que discernit, virtutes eligit, Deum diligit. Haec tanquam Re- gina supremam capitis arcem tenet, nihil sordidum, nihil humi- le volvens; Hanc summâ capitis fundavit in arce Mandatricem operum, prospectricemque laborum; Habetque, ita constitutus ille Dictator, sub se Rempublicam, constantem ex varijs subditorum generibus. Quos Affectus li- cebit intelligas. Hi sunt Irascentia, quam procul à Ratione, ad domicilium cordis deduxerunt Filij Deorum, obsequique eam, & respondere in loco sapientiae jusserunt; praetereà Cupido, at- que Appetius, quos infernas abdominis sedes tenere, ut popi- nas quasdam, & latrinarum latebras, diversoria nequitiae, atque luxuriae, praeceperunt, ideòque longiùs hos à sapientiâ relega- tos voluerunt, ne importuna vicinitas Rationem constitutam cunctorum saluti in ipsâ cogitationum utilitate turbaret. Quod si fiat (ut saepissimè per cuniculos tentant_ ilicet actum est, pe- rijmus. Quicunque enim Rationem abjecerit, & haec praesentia secutus, in humum se ipse prostraverit, ut desertor Domini, Imperatoris, & Patris sui punitur. Resistamus itaque huic hosti Ratione, quae nos inseparabilis comes ad Deum sola perdu- cet; &, Dum spiritus hos reget artus, infatigabili militiâ Deo militemus, stationes, vigiliasque cele- bremus. Congrediamur cum hoste quam novimus fortiter, ut victores, ac devicto adversario triumphantes, praemium Virtu- tis, quod promisit, à Deo consequamur.

SEQ 27 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Ooievaar door slang gegrepen (Hartstocht bedriegt verstand) NEXT embstma_965_emblem026 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN caption will go here SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac089 MOTTO_LA Rationis cum affectibus bellum MOTTO

Rationis cum Affectibus bellum.

IC 25F37(STORK)(+62) ; 25F42 ; 32A80 ; 52A1(+4) ; 86(RATIONIS CUM AFFECTIBUS BELLUM) PREV embstma_965_emblem024 URL_IMAGE embstma_965_pic089.jpg ID embstma_965_emblem025 MOTTO_LA_NORM Rationis cum affectibus bellum CHILDREN CHILDREN_SQRT 0