| TEXT_EXPL_XML |
<p>Vt dira Serpens semper in solo repens,<lb/> Ciconiae perenne concitat bellum;<lb/> Sic vilis illa turba Mentis, Affectus,<lb/> Rationis altae regium impetunt callem.<lb/> </p> <p>COMMENTARIVS.<lb/> EX hieroglyphicis sculpturis, petitum Eblema. AEgyptij<lb/> enim, quum internum illud Affectuum cum Ratione bel-<lb/> lum designarent; Serpentem cum Ciconia belligerantem<lb/> depingebant. Scribit autem Plinius Naturalis Historiae<lb/> Lib. x. Cap XXIII. Ciconias esse Serpentum exitium, eâque de<lb/> eausâ tantum eis honoris haberi solitum, ut in Thessaliâ capi-<lb/> tale<lb/> <pb n="embstma_965_fac090"/> tale fuerit occidisse Ciconiam. Notamus verò & nos, cum<lb/> AEgyptijs, per hoc Emblema, Affectuum cum Ratione praelium;<lb/> quo nec perculosius aliud, quia occultum, & domesticum, nec<lb/> saevius, quia cum plus quàm Cadmeis hostibus, nec unde major<lb/> gloria, quia nobiscum est. Etenim volputatem vicisse, voluptas<lb/> maxima est, nec ulla major est victoria, quàm e, quae de cupidi-<lb/> tatibus nostris refertur. Qui hostem vicerit illo fortior fuit; qui<lb/> libidinem repressit seipso fortior fuit. Porrò nemini ignotū est;<lb/> Hominem esse prodigiosum quoddam animal, constans dua-<lb/> bus partibus, Animâ scilicet, & corpore, illâ velut numine quo-<lb/> dam, hoc tanquam vili pecude. Siquidem corpore usque adeò<lb/> reliquo brutorum generi non praestamus, ut omnibus dotibus<lb/> non inveniamur inferiores; Animâ verò, adeò divinitatis sumus<lb/> capaces, ut ipsas etiam Angelicas mentes liceat praetervolare.<lb/> Iunctae hae inter se sunt partes, sed concordiâ quâdam discordi;<lb/> nec facile inter eas convenit, utique cum de imperio agitur, aut<lb/> servitute; regere enim utraque vult, & magis illa, quae non de-<lb/> bet. Terra attollere se suprà ignem suum conatur, & coenum<lb/> hoc, suprà coelum. Anima, generis aetherei memor, contrà stat,<lb/> Et secretam gannit in aurem. Hinc perplexa inter se tumultuantium<lb/> seditio. Neque verò hanc discordiam, fabulosus ille Poëtarum<lb/> Prometheus, nobis inseruit, adjunctâ menti hostrae, de quoque<lb/> animante particulâ; ut sensit Horatius, quum inquit,<lb/> Fertur Prometheus addere principi<lb/> Limo coactus particulam undique<lb/> Dissectam, & insani Leonis<lb/> Vim stomach apposuisse nostro;<lb/> Neque primitiva conditio haec indidit; sed peccatum, quod be-<lb/> nè conditum erat, malè depravavit. Anteà Mens Corpori sine<lb/> negotio imperabat, illud verò promptissimè parebat; nunc in-<lb/> verso ordine, quod parere debet, regere instituit, mirasque tra-<lb/> gaedidas ac pugnas ciet. Quarum domitorem, summus ille Impe-<lb/> rator, dedit Rationem, cui origo à Coelo est; ut meritò ita mag-<lb/> nificè eam Seneca celebrarit; Partem in homine divini spiritus<lb/> mersam: Et Augustinus; Aspectum mentis, qui bonum, malum-<lb/> que discernit, virtutes eligit, Deum diligit. Haec tanquam Re-<lb/> gina supremam capitis arcem tenet, nihil sordidum, nihil humi-<lb/> le volvens;<lb/> <pb n="embstma_965_fac091"/> Hanc summâ capitis fundavit in arce<lb/> Mandatricem operum, prospectricemque laborum;<lb/> Habetque, ita constitutus ille Dictator, sub se Rempublicam,<lb/> constantem ex varijs subditorum generibus. Quos Affectus li-<lb/> cebit intelligas. Hi sunt Irascentia, quam procul à Ratione, ad<lb/> domicilium cordis deduxerunt Filij Deorum, obsequique eam,<lb/> & respondere in loco sapientiae jusserunt; praetereà Cupido, at-<lb/> que Appetius, quos infernas abdominis sedes tenere, ut popi-<lb/> nas quasdam, & latrinarum latebras, diversoria nequitiae, atque<lb/> luxuriae, praeceperunt, ideòque longiùs hos à sapientiâ relega-<lb/> tos voluerunt, ne importuna vicinitas Rationem constitutam<lb/> cunctorum saluti in ipsâ cogitationum utilitate turbaret. Quod<lb/> si fiat (ut saepissimè per cuniculos tentant_ ilicet actum est, pe-<lb/> rijmus. Quicunque enim Rationem abjecerit, & haec praesentia<lb/> secutus, in humum se ipse prostraverit, ut desertor Domini,<lb/> Imperatoris, & Patris sui punitur. Resistamus itaque huic hosti<lb/> Ratione, quae nos inseparabilis comes ad Deum sola perdu-<lb/> cet; &,<lb/> Dum spiritus hos reget artus,<lb/> infatigabili militiâ Deo militemus, stationes, vigiliasque cele-<lb/> bremus. Congrediamur cum hoste quam novimus fortiter, ut<lb/> victores, ac devicto adversario triumphantes, praemium Virtu-<lb/> tis, quod promisit, à Deo consequamur.<lb/> </p> |
| SEQ |
27 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Ooievaar door slang gegrepen (Hartstocht bedriegt verstand) |
| NEXT |
embstma_965_emblem026 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
caption will go here |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac089 |
| MOTTO_LA |
Rationis cum affectibus bellum |
| MOTTO |
<p>Rationis cum Affectibus bellum.</p> |
| IC |
25F37(STORK)(+62) 25F42 32A80 52A1(+4) 86(RATIONIS CUM AFFECTIBUS BELLUM) |
| PREV |
embstma_965_emblem024 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic089.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem025 |
| MOTTO_LA_NORM |
Rationis cum affectibus bellum |