$ TEXT_EXPL_XML

Rixantur pueri, si quis lapidesve nucesve Auferat, & semper vilia quaeque stupent; Nos etiam pueri, qui , donec vita superstes, Propter opes luteas digladiamur humi.

;

COMMENTARIVS. VErissimè Seneca inquit, Non bis pueri sumus, ut vulgò dicitur, sed semper, verū hoc interest quòd majora nos ludimus. Majora? immo minus ferenda. Quis enim post juventam, gravesque annos, tantam animi coecitatem, & dementiam, quantam circumferimus, in nobis toleret? Quis non naturae monstra, pueros cum rugis, & canis, nos appellet? Pueris Pueris crepundiorum, talorum, nucum, & aeris minuti avaritia est, pro his levibus inter quàm gravissimas iras gerunt. Qua propter? quia enim qui eos gubernat animus infirmum gerunt: Itidē nos pro auro argentoque maximum saepe bellum suscipi- mus. Haec vires nostras atque opes vocamus, haec sunt quae nos senescere cogunt, opinione nostrâ cara, pretio suo vilia.Subitò enim, si bene expendimus, effluunt, repentè dilabuntur, nullo in loco, nullâ in personâ stabilibus nixa radicibus consistunt. Haec sunt quae in alienta littora impingunt, quae nos mittunt ad longinqua loca & errantia, cum possimus foelicitatē domi pro- mere. Ergo par pueris longiusque progressis, sed in alijs, majo- ribusq; error est. Sic rerum versa conditio est, ut nos divinum, merito Rationis, animal, non aliter nobis spelendere, nisi inani- matae supellectilis possessione videamur. Aurum argentumque, & propter ista nunquam pacem agens ferrum, quae naturae con- ditor Deus, tanquam malé nobis committeret, abscondidit, nos in lucem proferimus, certissima auctoramenta nostrarum ser- vitutum, nec erubescimus summa apud nos habere; quae ima terrarum fuerant. Ah quàm non intelligimus quantam condi- tori nostro faciamus injuriam? Ille genus humanum terrenis omnibus praestare voluit, nos dignitatem nostram infrà quae- que insima detrudimus. Quique coeli amorem professi sumus, tanto tamque peregrino fasce gravamur, ut, dum in altum niti volumus, incurvemur, & pro coelo terra nobis sit. I nunc, & praeclaram opum mortalium foelicitatem amittis. Quin potius intende oculos mentis, ut appareat quae bona, quae mala sint. Sepone reginam mundi stultitiam, cui familiare est, ut quarum rerum minor est fructus, earum & cupiditas, & delectatio sit major. Vtverè dixerit Socrates, Ridere semper Deos, cum va- na haec cupiditatum inspiciunt. Mora

SEQ 29 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Kinderen vechten om stenen en noten (Kinderachtig gedrag) NEXT embstma_965_emblem028 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN caption will go here SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac096 MOTTO_LA Semper pueri MOTTO

Semper pueri.

IC 11N34 ; 31D1122 ; 31D520 ; 32A4 ; 33B3 ; 41A3212 ; 41A3361(+0) ; 86(SEMPER PUERI) PREV embstma_965_emblem026 URL_IMAGE embstma_965_pic096.jpg ID embstma_965_emblem027 MOTTO_LA_NORM Semper pueri CHILDREN CHILDREN_SQRT 0