| TEXT_EXPL_XML |
<p>Rixantur pueri, si quis lapidesve nucesve<lb/> Auferat, & semper vilia quaeque stupent;<lb/> Nos etiam pueri, qui , donec vita superstes,<lb/> Propter opes luteas digladiamur humi.<lb/> </p> <p>COMMENTARIVS.<lb/> VErissimè Seneca inquit, Non bis pueri sumus, ut vulgò<lb/> dicitur, sed semper, verū hoc interest quòd majora nos<lb/> ludimus. Majora? immo minus ferenda. Quis enim post<lb/> juventam, gravesque annos, tantam animi coecitatem,<lb/> & dementiam, quantam circumferimus, in nobis toleret? Quis<lb/> non naturae monstra, pueros cum rugis, & canis, nos appellet?<lb/> Pueris<lb/> <pb n="embstma_965_fac097"/> Pueris crepundiorum, talorum, nucum, & aeris minuti avaritia<lb/> est, pro his levibus inter quàm gravissimas iras gerunt. Qua<lb/> propter? quia enim qui eos gubernat animus infirmum gerunt:<lb/> Itidē nos pro auro argentoque maximum saepe bellum suscipi-<lb/> mus. Haec vires nostras atque opes vocamus, haec sunt quae nos <lb/> senescere cogunt, opinione nostrâ cara, pretio suo vilia.Subitò<lb/> enim, si bene expendimus, effluunt, repentè dilabuntur, nullo<lb/> in loco, nullâ in personâ stabilibus nixa radicibus consistunt.<lb/> Haec sunt quae in alienta littora impingunt, quae nos mittunt ad<lb/> longinqua loca & errantia, cum possimus foelicitatē domi pro-<lb/> mere. Ergo par pueris longiusque progressis, sed in alijs, majo-<lb/> ribusq; error est. Sic rerum versa conditio est, ut nos divinum,<lb/> merito Rationis, animal, non aliter nobis spelendere, nisi inani-<lb/> matae supellectilis possessione videamur. Aurum argentumque,<lb/> & propter ista nunquam pacem agens ferrum, quae naturae con-<lb/> ditor Deus, tanquam malé nobis committeret, abscondidit, nos<lb/> in lucem proferimus, certissima auctoramenta nostrarum ser-<lb/> vitutum, nec erubescimus summa apud nos habere; quae ima<lb/> terrarum fuerant. Ah quàm non intelligimus quantam condi-<lb/> tori nostro faciamus injuriam? Ille genus humanum terrenis<lb/> omnibus praestare voluit, nos dignitatem nostram infrà quae-<lb/> que insima detrudimus. Quique coeli amorem professi sumus,<lb/> tanto tamque peregrino fasce gravamur, ut, dum in altum niti<lb/> volumus, incurvemur, & pro coelo terra nobis sit. I nunc, & <lb/> praeclaram opum mortalium foelicitatem amittis. Quin potius<lb/> intende oculos mentis, ut appareat quae bona, quae mala sint.<lb/> Sepone reginam mundi stultitiam, cui familiare est, ut quarum<lb/> rerum minor est fructus, earum & cupiditas, & delectatio sit<lb/> major. Vtverè dixerit Socrates, Ridere semper Deos, cum va-<lb/> na haec cupiditatum inspiciunt.<lb/> Mora<lb/> </p> |
| SEQ |
29 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Kinderen vechten om stenen en noten (Kinderachtig gedrag) |
| NEXT |
embstma_965_emblem028 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
caption will go here |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac096 |
| MOTTO_LA |
Semper pueri |
| MOTTO |
<p>Semper pueri.</p> |
| IC |
11N34 31D1122 31D520 32A4 33B3 41A3212 41A3361(+0) 86(SEMPER PUERI) |
| PREV |
embstma_965_emblem026 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic096.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem027 |
| MOTTO_LA_NORM |
Semper pueri |