$ TEXT_EXPL_XML

Natura Echini talis est, ut indies Differre tentet horridum partus diem, Tandemque spinis prolis excrescentibus Magno gravique com dolore parturit: Ignava mens mortalium & coeli sui Oblita; differt indies vitam suam, Sibique semper blandiens, malis mala Coacervat, & sic pressa diffidit sibi, Aut cum labore maximo sese explicat.

;

COMMENTARIVS. AIunt Echinum terrestrem simulatâ alvo remorari par- tum, deinde jam asperiore ac durore facto foetu morâ temporis, majore cum cruciatu parere. Huic animali non absimilis est humani ingenij perversitas, & volun- tarius furor, qui, quamvis sit brevis vitae, & ipsa brevitas sem- per incerta, indies tamen poenitentiam (quam divus Augustinus definit, quandam dolentis vindictam, punientem in se quod dolet commisisse) differt, semperque peccata peccatis accumu- lat, adjungens etiam ijs, quod plus quàm conclamatae nequitiae est, patrocinia defensionis. Intereà autem fit, ut hominem in ijs senescentem, quandò jam peccare ampliùs non potest, peccata ipsum dimittant, non ipsa, & sic mors imparatum oppri- mat, aut innumero malorum numero gravatus, desperet, aut aegerrimè cum Echino sese exoneret & explicit. Facilis (enim) descensus Averni, Se revocare gradum, superasque evadere ad auras Hoc opus, hic labor est. Benè Augustinus infert, Ex voluntate perversâ est libido, & dum servimus libi dini, fit consuetudo, consuetudo autem cui non resistitur fit necessitas, quibus quasi ansulis sibimet con- nexis instar catenae, tenet nos dura servitus. Quam tamen, ut idem monet, excutere debemus. Quia pejus est nunquam, quàm ad vesperam expergisci, & quicquid malè differtur, pejus omittitur. Vltimum autē malorum omnium est desperatio, ad quam nemo nisi ante tempus accessit. Nullum est tam magnum peccatum, quin major sit misericordia Dei: Seneca, Quem poenitet peccasse, poenè est innocens, Nam sera nunquam est ad bonos mores via, Ovid. Numen consessis aliquod patet. Principijs autem obstare, Sapientis est. Ovid. Vtile propositum est saevas extinguere flammas, Nec servum vitijs pectus habere suum: Principijs obsta, serò medicina paratur Cum mala per longas invaluêre moras. Sed propera, nec te venturas differ in boras, Qui non est hodie, cras minus aptus erit. Potest Potest & hoc Emblema ad omnes humanas actiones torqueri, in quibus, praeterquam in ira (secundum Senecam) nimia mo- ra damnosa est, contra maturitas utilissima. Alexander inter- rogatus, quo pacto tam brevi spatio orbem subegisset, rectè respondit; [greek] id est, Nihil cunctando, aut differendo. Audendo, atque agendo Ro- mani res suas auxerunt. Caesarem disjunctissimas terras citius victorijs suis illustraffe legimus, quàm cujusquam passibus per- agrari potuissent. Vnde illud de se summo jure profitetur; Ve- ni, vidi, vici. Hic, cum Pompeius instructam aciem apud Phar- saliam inibi consistere, & hostem operiri jussisset; dixit, illum errasse, qui vim, impetum, ac divinum afflatum animorum, ad incursionem paratorum, morâ relaxasset. Scivit scilicet illud Lucani, Tolle moras, nocuit semper differre paratis. Et Manilij, Mora saepè malorum Das causas. Et capitur Sagunthus dum Romanus sedendo tempus terit. Vivi-

SEQ 30 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Barende egel (Gevaarlijk uitstel) NEXT embstma_965_emblem029 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN caption will go here SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac098 MOTTO_LA Mora nocet MOTTO

Mora nocet.

IC 25F29(HEDGEHOG)(+42) ; 25I9 ; 51FF521(+4) ; 54BB31(+4) ; 86(MORA NOCET) PREV embstma_965_emblem027 URL_IMAGE embstma_965_pic098.jpg ID embstma_965_emblem028 MOTTO_LA_NORM Mora nocet CHILDREN CHILDREN_SQRT 0