| TEXT_EXPL_XML |
<p>Natura Echini talis est, ut indies<lb/> Differre tentet horridum partus diem,<lb/> Tandemque spinis prolis excrescentibus<lb/> Magno gravique com dolore parturit:<lb/> Ignava mens mortalium & coeli sui<lb/> Oblita; differt indies vitam suam,<lb/> Sibique semper blandiens, malis mala<lb/> Coacervat, & sic pressa diffidit sibi,<lb/> Aut cum labore maximo sese explicat.<lb/> </p> <p> <pb n="embstma_965_fac099"/> COMMENTARIVS.<lb/> AIunt Echinum terrestrem simulatâ alvo remorari par-<lb/> tum, deinde jam asperiore ac durore facto foetu morâ<lb/> temporis, majore cum cruciatu parere. Huic animali<lb/> non absimilis est humani ingenij perversitas, & volun-<lb/> tarius furor, qui, quamvis sit brevis vitae, & ipsa brevitas sem-<lb/> per incerta, indies tamen poenitentiam (quam divus Augustinus<lb/> definit, quandam dolentis vindictam, punientem in se quod<lb/> dolet commisisse) differt, semperque peccata peccatis accumu-<lb/> lat, adjungens etiam ijs, quod plus quàm conclamatae nequitiae<lb/> est, patrocinia defensionis. Intereà autem fit, ut hominem in ijs<lb/> senescentem, quandò jam peccare ampliùs non potest, peccata<lb/> ipsum dimittant, non ipsa, & sic mors imparatum oppri-<lb/> mat, aut innumero malorum numero gravatus, desperet, aut<lb/> aegerrimè cum Echino sese exoneret & explicit.<lb/> Facilis (enim) descensus Averni,<lb/> Se revocare gradum, superasque evadere ad auras<lb/> Hoc opus, hic labor est.<lb/> Benè Augustinus infert, Ex voluntate perversâ est libido, & <lb/> dum servimus libi dini, fit consuetudo, consuetudo autem cui<lb/> non resistitur fit necessitas, quibus quasi ansulis sibimet con-<lb/> nexis instar catenae, tenet nos dura servitus. Quam tamen, ut<lb/> idem monet, excutere debemus. Quia pejus est nunquam,<lb/> quàm ad vesperam expergisci, & quicquid malè differtur, pejus <lb/> omittitur. Vltimum autē malorum omnium est desperatio, ad<lb/> quam nemo nisi ante tempus accessit. Nullum est tam magnum<lb/> peccatum, quin major sit misericordia Dei:<lb/> Seneca, Quem poenitet peccasse, poenè est innocens,<lb/> Nam sera nunquam est ad bonos mores via,<lb/> Ovid. Numen consessis aliquod patet.<lb/> Principijs autem obstare, Sapientis est.<lb/> Ovid. Vtile propositum est saevas extinguere flammas,<lb/> Nec servum vitijs pectus habere suum:<lb/> Principijs obsta, serò medicina paratur<lb/> Cum mala per longas invaluêre moras.<lb/> Sed propera, nec te venturas differ in boras,<lb/> Qui non est hodie, cras minus aptus erit.<lb/> Potest<lb/> <pb n="embstma_965_fac100"/> Potest & hoc Emblema ad omnes humanas actiones torqueri,<lb/> in quibus, praeterquam in ira (secundum Senecam) nimia mo-<lb/> ra damnosa est, contra maturitas utilissima. Alexander inter-<lb/> rogatus, quo pacto tam brevi spatio orbem subegisset, rectè<lb/> respondit;<lb/> [greek] id est,<lb/> Nihil cunctando, aut differendo. Audendo, atque agendo Ro-<lb/> mani res suas auxerunt. Caesarem disjunctissimas terras citius<lb/> victorijs suis illustraffe legimus, quàm cujusquam passibus per-<lb/> agrari potuissent. Vnde illud de se summo jure profitetur; Ve-<lb/> ni, vidi, vici. Hic, cum Pompeius instructam aciem apud Phar-<lb/> saliam inibi consistere, & hostem operiri jussisset; dixit, illum<lb/> errasse, qui vim, impetum, ac divinum afflatum animorum, ad<lb/> incursionem paratorum, morâ relaxasset. Scivit scilicet illud<lb/> Lucani,<lb/> Tolle moras, nocuit semper differre paratis.<lb/> Et Manilij,<lb/> Mora saepè malorum<lb/> Das causas.<lb/> Et capitur Sagunthus dum Romanus sedendo tempus terit.<lb/> Vivi-<lb/> </p> |
| SEQ |
30 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Barende egel (Gevaarlijk uitstel) |
| NEXT |
embstma_965_emblem029 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
caption will go here |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac098 |
| MOTTO_LA |
Mora nocet |
| MOTTO |
<p>Mora nocet.</p> |
| IC |
25F29(HEDGEHOG)(+42) 25I9 51FF521(+4) 54BB31(+4) 86(MORA NOCET) |
| PREV |
embstma_965_emblem027 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic098.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem028 |
| MOTTO_LA_NORM |
Mora nocet |