$ TEXT_EXPL_XML

Quid Symbolum sit, ne amplius Roges, brevissime, ut potest, Conabimur nunc edere. Est nanque signum Ut signa militaria. Collatio etiam dicitur, Quod multi in unum conferunt. Hinc symbolum Terentius Poeta dixit nobilis. Orator ARPINAS notam, Sed Anulum Graij vocant Plaerunque signatorium. Porro omone, atque insignia. Isto quoque ipso nomine Quaedam notantur tesserae, Quae a civitatibus dari Solent quibusdam, publice Ut quenque par sit accipi, In foederatis oppidis, Amice, & hospitaliter. Sic possumus iam tesseras Vocare collybisticas, Quasi institutas omnibus Mutandam ad externam locis Pecuniam, quae litterae Vulgo feruntur cambij. Pollux nomisma parvulum, Stagyraeus ille maximus Vocabulorum originem: Quam originationem ait Fabius. fuere symbola Priscorum in arcanis diu Mysterijs, ut gratia Verbim papaver fertilem Signabat annum. Huiusmodi Sunt Pythagorica Symbola Αλληγορίαι, Αινίγματα VT ALCIATI Emblemata Dicuntur & Mysteriorum plena, quae Documenta commodissima Illa omnium, & pulcherrima Vitae, atque morum continent, Sanis reiecta, caeterum Incognita imprudentibus. Nolim putes carissime Lector, figurate ista, quae Divinitus sunt tradita, Sic prodita esse de nihilo, Et sensum in illum, quem indicant, Exaudienda protinus, Sed involucra esse abdita Scientiae haud erraticae, Nec pervagatae, scilicet Ne sacra polluant mali, Et sancta quique perditi. Patere quae debent bonis, Ac puritatem candidam Tantummodo colentibus, Qui summovere prorsus, & Arcere procul a mentibus Vulgi sciunt, queunt, volunt Sensus prophanos quoslibet.

SEQ 1 PARENT uiuc_0961b63a1574 TYPE emblem pictura TIPE emblempictura NEXT uiuc_0961b63a1574_emblem002 IIHIM UIUC ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN The skull of a bull or cow, with hammers, palm branches and a lourel wreath SOURCE_FILE uiuc_0961b63a1574.dmp URL_WEBPAGE http://hdl.handle.net/10111/EmblemRegistry:E020758 LINK_FACSIMILE uiuc_0961b63a1574_fac058 MOTTO_LA Victoria ex labore honesta, et utilis HIM UIUC ; EMBLEMS ; ILL_BOOK IC 25G3(PALM-TREE)(+22) ; 41D2653 ; 43A4(+12) ; 47D8(HAMMER) ; 47I211(+9331) ; 54A11 ; 54F2 ; 55A12 ; 86(VICTORIA EX LABORE HONESTA, ET UTILIS) URL_IMAGE uiuc_0961b63a1574_fac058.jpg ID uiuc_0961b63a1574_emblem001 MOTTO_LA_NORM Victoria ex labore honesta, et utilis CHILDREN CHILDREN_SQRT 0