TEXT_EXPL_XML

<p>Quid Symbolum sit, ne amplius <lb/> Roges, brevissime, ut potest, <lb/> Conabimur nunc edere. <lb/> Est nanque signum <lb/> Ut signa militaria. <lb/> Collatio etiam dicitur, <lb/> Quod multi in unum conferunt. <lb/> Hinc symbolum Terentius <lb/> Poeta dixit nobilis. <lb/> Orator ARPINAS notam, <lb/> Sed Anulum Graij vocant <lb/> Plaerunque signatorium. <lb/> Porro omone, atque insignia. <lb/> Isto quoque ipso nomine<lb/> Quaedam notantur tesserae, <lb/> Quae a civitatibus dari <lb/> Solent quibusdam, publice <lb/> Ut quenque par sit accipi, <lb/> In foederatis oppidis, <lb/> Amice, &amp; hospitaliter. <lb/> Sic possumus iam tesseras<lb/> <pb n="uiuc_0961b63a1574_fac060"/> Vocare collybisticas, <lb/> Quasi institutas omnibus <lb/> Mutandam ad externam locis <lb/> Pecuniam, quae litterae <lb/> Vulgo feruntur cambij. <lb/> Pollux nomisma parvulum, <lb/> Stagyraeus ille maximus <lb/> Vocabulorum originem: <lb/> Quam originationem ait <lb/> Fabius. fuere symbola <lb/> Priscorum in arcanis diu <lb/> Mysterijs, ut gratia <lb/> Verbim papaver fertilem <lb/> Signabat annum. Huiusmodi <lb/> Sunt Pythagorica Symbola<lb/> <foreign lang="el">Αλληγορίαι, Αινίγματα</foreign> VT ALCIATI Emblemata <lb/> Dicuntur &amp; <lb/> Mysteriorum plena, quae <lb/> Documenta commodissima <lb/> Illa omnium, &amp; pulcherrima <lb/> Vitae, atque morum continent, <lb/> Sanis reiecta, caeterum <lb/> <pb n="uiuc_0961b63a1574_fac061"/> Incognita imprudentibus.<lb/> Nolim putes carissime <lb/> Lector, figurate ista, quae <lb/> Divinitus sunt tradita, <lb/> Sic prodita esse de nihilo, <lb/> Et sensum in illum, quem indicant, <lb/> Exaudienda protinus, <lb/> Sed involucra esse abdita <lb/> Scientiae haud erraticae, <lb/> Nec pervagatae, scilicet <lb/> Ne sacra polluant mali, <lb/> Et sancta quique perditi. <lb/> Patere quae debent bonis, <lb/> Ac puritatem candidam <lb/> Tantummodo colentibus, <lb/> Qui summovere prorsus, &amp; <lb/> Arcere procul a mentibus <lb/> Vulgi sciunt, queunt, volunt <lb/> Sensus prophanos quoslibet.</p>

SEQ

1

PARENT

uiuc_0961b63a1574

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

NEXT

uiuc_0961b63a1574_emblem002

IIHIM

UIUC

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

The skull of a bull or cow, with hammers, palm branches and a lourel wreath

SOURCE_FILE

uiuc_0961b63a1574.dmp

URL_WEBPAGE

http://hdl.handle.net/10111/EmblemRegistry:E020758

LINK_FACSIMILE

uiuc_0961b63a1574_fac058

MOTTO_LA

Victoria ex labore honesta, et utilis

HIM

UIUC

EMBLEMS

ILL_BOOK

IC

25G3(PALM-TREE)(+22)

41D2653

43A4(+12)

47D8(HAMMER)

47I211(+9331)

54A11

54F2

55A12

86(VICTORIA EX LABORE HONESTA, ET UTILIS)

URL_IMAGE

uiuc_0961b63a1574_fac058.jpg

ID

uiuc_0961b63a1574_emblem001

MOTTO_LA_NORM

Victoria ex labore honesta, et utilis