$ TEXT_EXPL_XML
Symb. III.
Iudicium Phoebi sapientum maximus ille
Et fons, & lumen, si forte obscura prophani
Vulgi in cognitionem olime deducere vellet,
Quaeque sibi in primis notissima proponebat.
Sic etenim haud ab re firmissima cuncta putabat
Ac tutissima, non modo lucida, de quibus ipse
Disserere aggrediebatur. Sic magnus Homerus
Securum oratorem Ithacum laudavit Ulyssem.
Quippe animos hominum trahere his quocunque liberet,
Concilians sibi passim omnes per maxime aperta.
Propterea quicunque bonis foeliciter essent
Progressim studiis, non sunt tam arcana secuti
Omnia, ut assequerentur prorsus: at esse putabant
Quaedam pauca satis, possent si attingere parce,
Quae ipsa irritamenta forent gratissima deinceps
Veri indagandi. Vates sic condidit ille
Fabellas Phrygius bellas. Sua symbola quondam
Panthoides Samius. Sic dia poemata vates
Pinxere, atque homines mire allexere, libenter
Auribus ut vellent aurire, & credere honesta
Ergo mihi nemo obiciat, quod seria mani
Pictura gravium ostendendo pondera rerum,
Miscere annitar summa cura utile dulci,
Si qua forte queam laudis punctum omne tulisse,
Ne satia quenquam capiat, Naturam imitari
Constitui, & varias sensis inducere formas,
Nil ut iners, nil non aliquid sit agensue, loquensue.
Me sane impediunt nullius vincula sectae.
Sed quocunque trahit species pulcherrima Veri,
Deseror hospes, apisque Matinae morae, modoque
Lilia per multum libantis grata laborem
Fingo itidem tenui, ast operosa carmina Musa,
Aurea depascens veterum decreta Sophorum.
Tu vero interea, Farnesi Maxime, nostra
Ne rogo ne spernas haec qualiacunque: reposco
Gratiam ego inventis, sed omissis, ut Stagyraeus
Optime Aristoteles, veniam. mihi sat voluisse,
At facilem erratis par est te ignoscere nostris.
Nam simul inventum, et perfectum nil fuit inquam.
Si rudia ista polire aliquis dignabitur olim
Aut defecta explere, id forsitan efficietur
Quod cum fructu aliquo multos cognosse iuvarit.