| TEXT_EXPL_XML |
<p>Symb. III.<lb/> Iudicium Phoebi sapientum maximus ille <lb/> Et fons, & lumen, si forte obscura prophani <lb/> Vulgi in cognitionem olime deducere vellet, <lb/> Quaeque sibi in primis notissima proponebat. <lb/> Sic etenim haud ab re firmissima cuncta putabat <lb/> Ac tutissima, non modo lucida, de quibus ipse <lb/> Disserere aggrediebatur. Sic magnus Homerus <lb/> Securum oratorem Ithacum laudavit Ulyssem. <lb/> Quippe animos hominum trahere his quocunque liberet, <lb/> Concilians sibi passim omnes per maxime aperta. <lb/> Propterea quicunque bonis foeliciter essent <lb/> Progressim studiis, non sunt tam arcana secuti <lb/> Omnia, ut assequerentur prorsus: at esse putabant <lb/> Quaedam pauca satis, possent si attingere parce, <lb/> Quae ipsa irritamenta forent gratissima deinceps <lb/> Veri indagandi. Vates sic condidit ille <lb/> Fabellas Phrygius bellas. Sua symbola quondam <lb/> Panthoides Samius. Sic dia poemata vates <lb/> Pinxere, atque homines mire allexere, libenter <lb/> Auribus ut vellent aurire, & credere honesta<lb/> <pb n="uiuc_0961b63a1574_fac066"/> Quae fuerant oculis subiecta fidelibus ante. <lb/> Ergo mihi nemo obiciat, quod seria mani <lb/> Pictura gravium ostendendo pondera rerum, <lb/> Miscere annitar summa cura utile dulci, <lb/> Si qua forte queam laudis punctum omne tulisse, <lb/> Ne satia quenquam capiat, Naturam imitari <lb/> Constitui, & varias sensis inducere formas, <lb/> Nil ut iners, nil non aliquid sit agensue, loquensue. <lb/> Me sane impediunt nullius vincula sectae. <lb/> Sed quocunque trahit species pulcherrima Veri, <lb/> Deseror hospes, apisque Matinae morae, modoque <lb/> Lilia per multum libantis grata laborem <lb/> Fingo itidem tenui, ast operosa carmina Musa, <lb/> Aurea depascens veterum decreta Sophorum. <lb/> Tu vero interea, Farnesi Maxime, nostra <lb/> Ne rogo ne spernas haec qualiacunque: reposco <lb/> Gratiam ego inventis, sed omissis, ut Stagyraeus<lb/> Optime Aristoteles, veniam. mihi sat voluisse, <lb/> At facilem erratis par est te ignoscere nostris. <lb/> Nam simul inventum, et perfectum nil fuit inquam. <lb/> Si rudia ista polire aliquis dignabitur olim <lb/> Aut defecta explere, id forsitan efficietur <lb/> Quod cum fructu aliquo multos cognosse iuvarit.</p> |
| URL_WEBPAGE |
http://hdl.handle.net/10111/EmblemRegistry:E020760 |
| PARENT |
uiuc_0961b63a1574 |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| NEXT |
uiuc_0961b63a1574_emblem004 |
| SEQ |
3 |
| IIHIM |
UIUC EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
An angel looking over the shoulder of Socrates, represented as a painter |
| SOURCE_FILE |
uiuc_0961b63a1574.dmp |
| LINK_FACSIMILE |
uiuc_0961b63a1574_fac064 |
| MOTTO_LA |
Pictura gravium ostenduntur pondera rerum |
| HIM |
UIUC EMBLEMS ILL_BOOK |
| IC |
11G41(+0) 31A2511(+933) 31A2545(+52) 31B62352(+0) 48B10(+0) 48C244(+0) 48C511(+0) 48C5142 48C5153 49D5111 49D5112 98B(SOCRATES)5 86(PICTURA GRAVIUM OSTENDUNTUR PONDERA RERUM) |
| PREV |
uiuc_0961b63a1574_emblem002 |
| URL_IMAGE |
uiuc_0961b63a1574_fac064.jpg |
| ID |
uiuc_0961b63a1574_emblem003 |
| MOTTO_LA_NORM |
Pictura gravium ostenduntur pondera rerum |