$ TEXT_EXPL_XML

Symb. VII. Iam dudum in tenues ierunt mea corda favillas, Iamque cinis factus qui modo pruna fui. Sed licet in tenues ierint mea corda favillas, Iamque cinis factus qui modo pruna fui, Hac tamen assiduis uruntur pectora flammis, Quoque magis flagrant, hoc magis ipse gemo. Quoque magis flagrant? redivivi unde ignus origo, Si sunt in cinerem corda redacta semel? Nempe faces ipsae flagrant, non cordis imago, Quam vacuus nunquam figere cessat Amor. Cur lacrymas augent incendia? liquitur igni Humoris toto corpore quicquid inest. Vix credam tanto vitam superesse calori. Albia sed vitam sufficit una mihi. Urenteis pariunt semper lenta otia amores, Unde est mors vivens, irrequieta quies.

URL_WEBPAGE http://hdl.handle.net/10111/EmblemRegistry:E020764 PARENT uiuc_0961b63a1574 TYPE emblem pictura TIPE emblempictura NEXT uiuc_0961b63a1574_emblem008 SEQ 7 IIHIM UIUC ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN reserved for caption SOURCE_FILE uiuc_0961b63a1574.dmp LINK_FACSIMILE uiuc_0961b63a1574_fac074 MOTTO_LA Amor negociosus est in ocio HIM UIUC ; EMBLEMS ; ILL_BOOK IC 86(AMOR NEGOCIOSUS EST IN OCIO) PREV uiuc_0961b63a1574_emblem006 URL_IMAGE uiuc_0961b63a1574_fac074.jpg ID uiuc_0961b63a1574_emblem007 MOTTO_LA_NORM Amor negociosus est in ocio CHILDREN CHILDREN_SQRT 0