TEXT_EXPL_XML

<p>Symb. VII.<lb/> Iam dudum in tenues ierunt mea corda favillas, <lb/> Iamque cinis factus qui modo pruna fui. <lb/> Sed licet in tenues ierint mea corda favillas, <lb/> Iamque cinis factus qui modo pruna fui, <lb/> Hac tamen assiduis uruntur pectora flammis, <lb/> Quoque magis flagrant, hoc magis ipse gemo. <lb/> Quoque magis flagrant? redivivi unde ignus origo, <lb/> Si sunt in cinerem corda redacta semel? <lb/> Nempe faces ipsae flagrant, non cordis imago, <lb/> Quam vacuus nunquam figere cessat Amor. <lb/> Cur lacrymas augent incendia? liquitur igni <lb/> Humoris toto corpore quicquid inest. <lb/> Vix credam tanto vitam superesse calori. <lb/> Albia sed vitam sufficit una mihi. <lb/> Urenteis pariunt semper lenta otia amores, <lb/> Unde est mors vivens, irrequieta quies.</p>

URL_WEBPAGE

http://hdl.handle.net/10111/EmblemRegistry:E020764

PARENT

uiuc_0961b63a1574

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

NEXT

uiuc_0961b63a1574_emblem008

SEQ

7

IIHIM

UIUC

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

reserved for caption

SOURCE_FILE

uiuc_0961b63a1574.dmp

LINK_FACSIMILE

uiuc_0961b63a1574_fac074

MOTTO_LA

Amor negociosus est in ocio

HIM

UIUC

EMBLEMS

ILL_BOOK

IC

86(AMOR NEGOCIOSUS EST IN OCIO)

PREV

uiuc_0961b63a1574_emblem006

URL_IMAGE

uiuc_0961b63a1574_fac074.jpg

ID

uiuc_0961b63a1574_emblem007

MOTTO_LA_NORM

Amor negociosus est in ocio