$ TEXT_EXPL_XML
QVid procul extento, bone Pusio, circinus aere,
In sua subjectam climata cogit humum?
Quid palae rurale genus? quid fossile ferrum?
Quod geritur tenera pondus inane manu?
Magnanimo forsan tumulum vacuare Leoni,
Magnaque de modico pulvere busta paras?
Nequicquam fodicatur humus, tumulique cavantur.
Tolle manum tenui cespite; tolle Puer.
Sunt spatiosa soli quae rere volumina, punctum.
At LEOPOLDVS humo grandius ambit
opus.
His igitur spatiis age, Mausolea parentur;
Unde trahis nomen Dux LEOPOLDE tuum.